Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XXIV. "Diepristini", "diecrastini" et "diequarti" et "diequinti", qui elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc volgo dicuntur.1. "Die quarto" et "die quinto", quod Graeci eis tetarten kai eis pempten dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et, qui aliter dicit, pro rudi atque indocto despicitur. Sed Marci Tullii aetas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt: "diequinte" enim et "diequinti" pro adverbio copulate dictum est et secunda in eo syllaba correpta. 2. Divus etiam Augustus, linguae Latinae non nescius munditiarumque patris sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista dierum non aliter usus est. 3. Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet, quae appellantur Compitalia. Ea verba haec sunt: "Dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt quando concepta fuerint, nefas." "Dienoni" praetor dicit, non "die nono". 4. Neque praetor solum, sed pleraque omnis vetustas sic locuta est. 5. Venit
ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex atellania, quae Mevia
inscribitur: 6. Suppetit etiam Coelianum illud ex libro historiarum secundo: "Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit cocta." 7. Et historiam autem et verbum hoc sumpsit Coelius ex origine IV M. Catonis, in qua ita scriptum est: "Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: "Mitte mecum Romam equitatum; diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit"." 8. Extremam istius vocis syllabam tum per "e" tum per "i" scriptam legi; nam sane quam consuetum id veteribus fuerit litteris is plerumque uti indifferenter, sicuti "praefiscine" et "praefiscini", "proclivi" et "proclive" atque alia item multa hoc genus varie dixerunt: "die pristini" quoque eodem modo dicebatur, quod significabat "die pristino", id est priore, quod vulgo "pridie" dicitur, converso compositionis ordine, quasi "pristino die". Atque item simili figura "die crastini" dicebatur, id erat "crastino die". 9. Sacerdotes quoque populi Romani, cum condicunt in diem tertium, "die perendini" dicunt. 10. Sed ut plerique "die
pristini", ita M. Cato in oratione contra Furium "die proximi"
dixit; "die quarto" autem Cn. Matius, homo impense doctus, in
mimiambis pro eo dicit, quod "nudius quartus" nos dicimus, in his
versibus: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |