Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XXV. Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur.1. Telorum iaculorum gladiorumque vocabula, quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid aliarum ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet. 2. Quae tum igitur suppetierant, haec sunt: hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, gaesa, lancea, spari, rumices, trifaces, tragulae, frameae, mesanculae, cateiae, rumpiae, scorpii, sibones, siciles, veruta, enses, sicae, machaerae, spathae, lingulae, pugiones, clunacula. 3. De "lingula",
quoniam est minus frequens, admonendum existimo lingulam veteres dixisse
gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit Naevius in
tragoedia Hesiona. Versum Naevi apposui: 4. Item "rumpia" genus teli est Thraeciae nationis, positumque hoc vocabulum in Quinti Enni annalium XIV. 5. Navium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hae sunt: gauli, corbitae, caudicae, longae, hippagines, cercuri, celoces vel, ut Graeci dicunt, keletes, lembi, oriae, lenunculi, actuariae, quas Graeci histiokopous vocant vel epaktridas, prosumiae vel geseoretae vel oriolae, stlattae, scaphae, pontones, vectoriae, mydia, phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum, ratariae, catascopium. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |