Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XXIX. Quod particula "atque" non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.1. "Atque" particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiva. Et plerumque sane coniungit verba et conectit; sed interdum alias quasdam potestates habet non satis notas nisi in veterum litterarum tractatione atque cura exercitis. 2. Nam et
pro adverbio valet, cum dicimus "aliter ego feci atque tu",
significat enim "aliter quam tu", et, si gemina fiat, auget
incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni annalibus, nisi
memoria in hoc versu labor: 3. cui significationi contrarium est, quod itidem a veteribus dictum est "deque". 4. Et
praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est "statim", quod in
his Vergili versibus ... existimatur obscure et insequenter particula ista
posita esse: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |