Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
II. Quod "elegantia" apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.1. "Elegans" homo non dicebatur cum laude, set id fere verbum ad aetatem M. Catonis vitii non laudis fuit. 2. Est namque hoc animadvertere cum in quibusdam aliis tum in libro Catonis, qui inscriptus est carmen de moribus. Ex quo libro verba haec sunt: "Avaritiam omnia vitia habere putabant: sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur"; 3. ex quibus verbis apparet "elegantem" dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu victuque esset. 4. Postea
"elegans" reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi
cuius elegantia erat moderatissima. Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaevolae
non meram elegantiam, sed multa parsimonia mixtam laudi dedit: 5. Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus: "Vestiri" inquit "in foro honeste mos erat, domi quod satis erat. Equos carius quam coquos emebant. Poeticae artis honos non erat. Si quis in ea re studebat aut sese ad convivia adplicabat, "crassator" vocabatur". 6. Illa quoque ex eodem libro praeclarae veritatis sententia est: "Nam vita" inquit "humana prope uti ferrum est. Si exerceas, conteritur; si non exerceas, tamen robigo interficit. Item homines exercendo videmus conteri; si nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitio". |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |