Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER DUODECIMUS
    • II. Quod Annaeus Seneca iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio levi futtilique iudicio fuit.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

II. Quod Annaeus Seneca iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio levi futtilique iudicio fuit.

1. De Annaeo Seneca partim existimant ut de scriptore minime utili, cuius libros adtingere nullum pretium operae sit, quod oratio eius vulgaria videatur et protrita, res atque sententiae aut inepto inanique impetu sint aut levi et causidicali argutia, eruditio autem vernacula et plebeia nihilque ex veterum scriptis habens neque gratiae neque dignitatis. Alii vero elegantiae quidem in verbis parum esse non infitias eunt, sed et rerum, quas dicat, scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt et in vitiis morum obiurgandis severitatem gravitatemque non invenustam.

2. Mihi de omni eius ingenio deque omni scripto iudicium censuramque facere non necessum est; sed quod de M. Cicerone et Q. Ennio et P. Vergilio iudicavit, ea res cuimodi sit, ad considerandum ponemus.

3. In libro enim vicesimo secundo epistularum moralium, quas ad Lucilium conposuit, deridiculos versus Q. Ennium de Cethego antiquo viro fecisse hos dicit:
is dictust ollis popularibus olim,
qui tum vivebant homines atque aevum agitabant,
flos delibatus populi Suada eque medulla.

4. Ac deinde scribit de isdem versibus verba haec: "Admiror eloquentissimos viros et deditos Ennio pro optimis ridicula laudasse. Cicero certe inter bonos eius versus et hos refert".

5. Atque id etiam de Cicerone dicit: "Non miror" inquit "fuisse, qui hos versus scriberet, cum fuerit, qui laudaret; nisi forte Cicero summus orator agebat causam suam et volebat suos versus videri bonos".

6. Postea hoc etiam addidit insulsissime: "Aput ipsum quoque" inquit "Ciceronem invenies etiam in prosa oratione quaedam, ex quibus intellegas illum non perdidisse operam, quod Ennium legit".

7. Ponit deinde, quae apud Ciceronem reprehendat quasi Enniana, quod ita scripserit in libris de republica: "ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas", et quod alio in loco dixerit:

8. "breviloquentiam in dicendo colat".atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et "non fuit" inquit "Ciceronis hoc vitium, sed temporis; necesse erat haec dici, cum illa legerentur".

9. Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.

10. De Vergilio quoque eodem in loco verba haec ponit: "Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam versus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis interposuit, quam ut Ennianus populus adgnosceret in novo carmine aliquid antiquitatis".

11. Sed iam verborum Senecae piget; haec tamen inepti et insubidi hominis ioca non praeteribo: "Quidam sunt" inquit "tam magni sensus Q. Ennii, ut, licet scripti sint inter hircosos, possint tamen inter unguentatos placere"; et, cum reprehendisset versus, quos supra de Cethego posuimus:
"qui huiuscemodi" inquit "versus amant, liqueat tibi eosdem admirari et Soterici lectos".

12. Dignus sane Seneca videatur lectione ac studio adulescentium, qui honorem coloremque veteris orationis Soterici lectis compararit quasi minimae scilicet gratiae et relictis iam contemptisque.

13. Audias tamen commemorari ac referri pauca quaedam, quae idem ipse Seneca bene dixerit, quale est illud, quod in hominem avarum et avidum et pecuniae sitientem dixit: "Quid enim refert, quantum habeas? multo illud plus est, quod non habes".

14. Benene hoc? sane bene; sed adulescentium indolem non tam iuvant, quae bene dicta sunt, quam inficiunt, quae pessime, multoque tanto magis, si et plura sunt, quae deteriora sunt, et quaedam in his non pro euthymemati aliquo rei parvae ac simplicis, sed in re ancipiti pro consilio dicuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License