Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
IX. Quae dicantur vocabula ancipitia; et quod "honoris" quoque vocabulum ancipiti sententia fuerit.1. Est plurifariam videre atque animadvertere in veteribus scriptis pleraque vocabula, quae nunc in sermonibus vulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia, ut significare et capere possent duas inter se res contrarias. Ex quibus quaedam satis nota sunt, ut "tempestas", "valitudo", "facinus", "dolus", "gratia", "industria". 2. Haec
enim fere iam vulgatum est ancipitia esse et utroqueversus dici posse. 3. Sed "honorem" quoque mediam vocem fuisse et ita appellatum, ut etiam malus honos diceretur et significaret iniuriam, id profecto rarissimum est. 4. Quintus autem Metellus Numidicus in oratione, quam de triumpho suo dixit, his verbis usus est: "Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt, quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit; nam me iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites, ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur". 5. "Honorem" inquit "peiorem vobis habuit quam mihi"; cuius verbi sententia est, quam ipse quoque supra dicit: "maiore vos adfecit iniuria et contumelia quam me". 6.
Praeter huius autem verbi notionem adscribendam esse hanc sententiam ex
oratione Quinti Metelli existimavi, ut depingeremus Socratis decretum: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |