Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
X. Quod "aeditumus" verbum Latinum sit.1. "Aeditimus" verbum Latinum est et vetus, ea forma dictum qua "finitimus" et "legitimus". 2. Sed pro eo a plerisque nunc "aedituus" dicitur nova et commenticia usurpatione quasi a tuendis aedibus appellatus. 3. Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse ... propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur. 4. M. Varro in libro secundo ad Marcellum de Latino sermone "aeditumum" dici oportere censet magis quam "aedituum", quod alterum sit recenti novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum. 5. Laevius quoque, ut opinor, in laodamia "claustritumum" dixit, qui claustris ianuae praeesset, eadem scilicet figura qua "aeditumum" dici videbat, qui aedibus praeest. 6. In IV in Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inveni scriptum: "Aeditumi custodesque mature sentiunt", in libris autem hoc vulgariis "aeditui" scriptum est. 7.
Pomponii fabula atellania est, quae ita scripta est: Aeditumus. In qua hic
versus est: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |