Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
III. An vocabula haec "necessitudo" et "necessitas" differenti significatione sint.1. Risu prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant "necessitudinem" et "necessitatem" mutare longe differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis idque unum solitarium significet. 2. Sicut autem nihil quicquam interest, "suavitudo" dicas an "suavitas", "sanctitudo" an "sanctitas", "acerbitudo" an "acerbitas", "acritudo" an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, "acritas", ita nihil rationis dici potest, qui "necessitudo" et "necessitas" separentur. 3. Itaque in libris veterum vulgo reperias necessitudinem dici pro eo, quod necessum est. 4. Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam, qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisve coniuncti sunt, "necessarii" dicuntur. 5. Repperi tamen in oratione C. Caesaris, qua Plautiam rogationem suasit, "necessitatem" dictam pro "necessitudine", id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: "Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse". 6. Hoc ego scripsi de utriusque
vocabuli indifferentia admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii
Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex historia librum, in quo de P.
Africano, Pauli filio, ita scriptum est: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |