Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VII. Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.1. Leaenas inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum Herodotus in tertia historia scriptum reliquit. 2. Verba ex eo libro haec sunt: He de de leaina eon ischyron kai thrasytaton hapax en toi bioi tiktei hen; tiktousa gar synekballei toi teknoi tas meteras. 3. Homerus autem leones - sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici vocant - pluris gignere atque educare catulos dicit. 4.
Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt: 5. Item
alio in loco idem significat: 6. Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici, quos de animalibus exquisitissime composuit. In quibus, quod super ista re scriptum inveniemus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |