Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
IX. Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de "suculis" et "hyadibus" quae sunt stellarum vocabula.1. Tullius Tiro M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit. 2. Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de variis atque promiscis quaestionibus composuit. 3. In his esse praecipui videntur, quos Graeco titulo pandektas inscripsit, tamquam omne rerum atque doctrinarum genus continentis. 4.
Ibi de his stellis, quae appellantur "suculae", hoc scriptum est: 5. Haec quidem Tiro in pandectis. Sed enim veteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas idcirco "suculas" nominarent, quod hyes Latine "sues" dicantur; sed ut, quod Graeci hyper nos "super" dicimus, quod illi hyptios, nos "supinus", quod illi hyphorbos, nos "subulcus", quod item illi hypnos, nos primo "sypnus", deinde per "y" Graecae Latinaeque "o" litterae cognationem "somnus": sic, quod ab illis hyades, a nobis primo "syades", deinde "suculae" appellatae. 6. Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit - nullum enim videtur praeter eas stellas tauri caput -, set eae ita circulo, qui Zodiacus dicitur, sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum, quas Graeci pleiadas, nos "vergilias" vocamus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |