Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XXX. Non hactenus esse "faciem", qua volgo dicitur.1. Animadvertere est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione, in qua nata sunt, decessisse vel in aliam longe vel in proximam eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium, quae, cuimodi sint, non didicerint. 2. Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas? quod Graeci dicunt quando facies sit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a fingendo figura. 3. Itaque Pacuvius in tragoedia,
quae Niptra inscribitur, "faciem" dixit hominis pro corporis
longitudine: 4. Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarum "facies" dicitur. Nam montis et caeli et maris facies, si tempestive dicatur, probe dicitur. 5. Sallustii verba sunt ex historia secunda: "Sardinia in Africo mari facie vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet". 6. Ecce autem id quoque in mentem
venit, quod etiam Plautus in Poenulo "faciem" pro totius corporis
colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt: 7. Praeterea memini Quadrigarium in undevicesimo "faciem" pro statura totiusque corporis figura dixisse. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |