Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
IV. Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque verborum depinxit.1. Condigne mehercule et condecore Chrysippus in librorum, qui inscribuntur peri kalou kai hedones, primo os et oculos Iustitiae vultumque eius severis atque venerandis verborum coloribus depinxit. 2. Facit quippe imaginem Iustitiae fierique solitam esse dicit a pictoribus rhetoribusque antiquioribus ad hunc ferme modum: "forma atque filo virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae dignitate". 3. Ex imaginis autem istius significatione intellegi voluit iudicem, qui Iustitiae antistes est, oportere esse gravem, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem contraque improbos nocentesque inmisericordem atque inexorabilem erectumque et arduum ac potentem, vi et maiestate aequitatis veritatisque terrificum. 4. Verba ipsa Chrysippi de Iustitia scripta haec sunt: Parthenos de einai legetai kata symbolon tou adiaphthoros einai kai medamos endidonai tois kakourgois mede prosiesthai mete tous epieikeis logous mete paraitesin kai deesin mete kolakeian mete allo meden ton toiouton; hois akolouthos kai skythrope graphetai kai synestekos echousa to prosopon kai entonon kai dedorkos blepousa, hoste tois men adikois phobon empoiein, tois de dikaiois tharsos, tois men prosphilous ontos tou toioutou prosepou, tois de eterois prosantous. 5. Haec verba Chrysippi eo etiam magis ponenda existimavi, ut prompta ad considerandum iudicandumque sint, quoniam legentibus ea nobis delicatiorum quidam disciplinarum philosophi Saevitiae imaginem istam esse, non Iustitiae, dixerunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |