Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VI. In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace.1. In libro M. Tullii, qui est secundus de gloria, manifestus error est non magnae rei, quem errorem esse possit cognoscere non aliquis eruditorum, sed qui tantum legerit Homerou to E. 2. Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animadversum hoc postea correctumque vel ab ipso vel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo. 3. Ita enim scriptum in eo libro
est: "Apud eundem poetam Aiax cum Hectore congrediens depugnandi causa
agit, ut sepeliatur, si sit forte victus, declaratque se velle, ut suum tumulum
multis etiam post saeculis praetereuntes sic loquantur: 4. Huius autem sententiae versus, quos Cicero in linguam Latinam vertit, non Aiax apud Homerum dicit, neque Aiax agit, ut sepeliatur, sed Hector dicit, et Hector de sepultura agit priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |