Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VII. Observatum esse in senibus, quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium.1. Observatum in multa hominum memoria expertumque est senioribus plerisque omnibus sexagesimum tertium vitae annum cum periculo et clade aliqua venire ut corporis morbique gravioris aut vitae interitus aut animi aegritudinis. 2. Propterea, qui rerum verborumque istiusmodi studio tenentur, eum aetatis annum appellant klimakterikon. 3. Nocte
quoque ista proxima superiore, cum librum epistularum divi Augusti, quas ad
Gaium nepotem suum scripsit, legeremus duceremurque elegantia orationis neque
morosa neque anxia, sed facili hercle et simplici, id ipsum in quadam epistula
super eodem anno scriptum offendimus; eiusque epistulae exemplum hoc est: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |