Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
IX. Caecilius poeta "frontem" genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit.1. Vere ac diserte Caecilius hoc
in Subditivo scripsit: 2. Hos ego versus, cum de quodam istiusmodi homine sermones essent, in circulo forte iuvenum eruditiorum dixi. 3. Tum de grammaticorum volgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis: "quanta" inquit "licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum "fronte hilaro", non "fronte hilara" dixit et tam inmanem soloecismum nihil veritus est". 4. "Immo" inquam" potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, qui "frontem" inprobe indocteque non virili genere dicimus, cum et ratio proportionis, quae "analogia" appellatur, et veterum auctoritates non "hanc", sed "hunc frontem" debere dici suadeant. 5. Quippe M. Cato in quinto originum ita scripsit: "Postridie signis conlatis, aequo fronte, peditatu, equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnavit". "Recto" quoque "fronte" idem Cato in libro eodem dicit". 6. At ille semidoctus grammaticus: "missas" inquit "auctoritates facias, quas quidem ut habeas, posse fieri puto, sed rationem dic, quam non habes". 7. Atque ego his eius verbis, ut tum ferebat aetas, inritatior: "audi," inquam "mi magister, rationem falsam quidem, sed quam redarguere falsam esse tu non queas. 8. Omnia" inquam "vocabula tribus litteris finita, quibus "frons" finitur, generis masculini sunt, si in genetivo quoque casu eadem syllaba finiantur, ut "mons", "pons", "fons". 9. At ille contra renidens: "audi," inquit "discipule, plura alia consimilia, quae non sint generis masculini". 10. Petebant ibi omnes, ut vel unum statim diceret. Sed cum homo voltum intorqueret et non hisceret et colores mutaret, tum ego intercessi. et "vade" inquam "nunc et habeto ad requirendum triginta dies; postquam inveneris, repetes nos". 11. Atque ita hominem nulli rei ad indagandum vocabulum, quo rescinderet finitionem fictam, dimisimus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |