Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS DECIMUS
    • XII. Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XII. Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus.

1. C. Gracchus, cum ex Sardinia rediit, orationem ad populum in contione habuit.

2. Ea verba haec sunt: "Versatus sum" inquit "in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, sed convivio liberi vestri modestius erant quam apud principia".

3. Post deinde haec dicit: "Ita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse aut mea opera quemquam sumptum fecisse. Biennium fui in provincia; si ulla meretrix domum meam introivit aut cuiusquam servulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote. Cum a servis eorum tam caste habuerim, inde poteritis considerare, quomodo me putetis cum liberis vestris vixisse".

4. Atque ibi ex intervallo: "Itaque", inquit "Quirites, cum Romam profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli; alii vini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportaverunt".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License