Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XIII. De verbis inopinatis, quae utroqueversum dicuntur et a grammaticis "communia" vocantur.1. "Utor" et "vereor" et "hortor" et "consolor" communia verba sunt ac dici utroqueversus possunt: "vereor te" et "vereor abs te", id est "tu me vereris"; "utor te" et "utor abs te", id est "tu me uteris"; "hortor te" et "hortor abs te", id est "tu me hortaris"; "consolor te" et "consolor abs te", id est "tu me consolaris"; "testor" quoque et "interpretor" significatione reciproca dicuntur. 2. Sunt autem verba haec omnia ex altera parte inusitata et, an dicta sint in eam quoque partem, quaeri solet. 3.
Afranius in Consobrinis: 4.
Novius in Lignaria verbum, quod est "utitur", ex contraria parte
dicit: 5. M. Cato in quinta origine "exercitum" inquit "suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit". 6. "Consolor" quoque in partem alteram, praeterquam dici solitum est, scriptum invenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn. et ad L. Domitios dedit. "At cum animum" inquit "vestrum erga me video, vehementer consolor, et fides virtusque vestra mihi ante oculos versatur". 7. "Testata" itidem et "interpretata" eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro de divinatione, ut "testor" "interpretor"que verba communia videri debeant. 8. Sallustius quoque eodem modo "dilargitis proscriptorum bonis" dicit, tamquam verbum "largior" sit ex verbis communibus. 9. "Veritum" autem, sicut "puditum" et "pigitum", non personaliter per infinitum modum dictum esse non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo de finibus. "Primum" inquit "Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere". 10.
"Dignor" quoque et "veneror" et "confiteor" et
"testor" habita sunt in verbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt: 11. "Confessi" autem "aeris", de quo facta confessio est, in XII tabulis scriptum est his verbis: "Aeris confessi rebusque iure iudicatis XXX dies iusti sunto". Item ex isdem tabulis id quoque est: "Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto". |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |