Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS DECIMUS
    • II. Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

II. Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.

1. Legem esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere, ut respondeas, tum ne amplius quid dicas, quam id solum, quod es rogatus, aut aias aut neges; eamque legem qui non servent et aut plus aut aliter, quam sunt rogati respondeant, existumantur indoctique esse disputandique morem atque rationem non tenere.

2. Hoc quidem, quod dicunt, in plerisque disputationibus procul dubio fieri oportet.

3. Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus.

4. Sed enim esse quaedam videntur, in quibus, si breviter et ad id, quod rogatus fueris, respondeas, capiare.

5. Nam si quis his verbis interroget: "Postulo, uti respondeas, desierisne facere adulterium an non", utrumcumque dialectica lege responderis, sive aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum ... negent;

6. nam qui facere non desivit, non id necessario etiam fecit.

7. Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negaverit facere desisse.

8. Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius, quam quod interrogati erunt, responderint?

9. Nam si ita ego istorum aliquem rogem: "Quicquid non perdidisti, habeasne an non habeas, postulo ut aias aut neges", utrumcumque breviter responderit, capietur.

10. Nam si non habere se negaverit, quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non perdidit; sin vero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non perdidit.

11. Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: "Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi".

12. Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege, quam diximus; plus enim, quam quod rogatus est, respondet.

13. Et propterea id quoque ad eam legem addi solet non esse captiosis interrogationibus respondendum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License