Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VIII. Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.1. Sotion ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit keras Amaltheias. 2. Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas "cornum Copiae". 3. In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est: "Lais" inquit "Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat, conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum." 4. Hinc
ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium: 5. "Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et, ut sibi copiam sui faceret, petit. At Lais myrias drachmas poposcit", hoc facit nummi nostratis denarium decem milia. 6. "Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens "ego" inquit "paenitere tanti non emo". Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: ouk onoumai, inquit, drachmon metameleian. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |