Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VII. Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet.1. Laberius in mimis, quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter. 2. Nam et "mendicimonium" dicit et "moechimonium" et "adulterionem" "adulteritatem"que pro "adulterio" et "depudicavit" pro "stupravit" et "abluvium" pro "diluvio" et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit, 3.
"manuatus est" pro "furatus est" et item in Fullone furem
"manuarium" appellat: 4.
Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale
est in Staminariis: 5.
Et "elutriare lintea" et "lavandaria" dicit, quae ad
lavandum sint data, et: 6. Item in Restione "talabarriunculos" dicit, quos vulgus "talabarriones"; 7. item
in Compitalibus: 8. item
in Cacomnemone: 9. Item
in mimo, qui inscribitur Natalicius, "cippum" dicit et
"obbam" et "camellam" et "pittacium" et
"capitium": 10. Praeterea in Anna Peranna "gubernium" pro "gubernatore" et "planum" pro "sycophanta" et "nanum" pro "pumilione" dicit; quamquam "planum" pro "sycophanta" M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam pro Cluentio dixit. 11. Atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, "botulum" pro "farcimine" appellat et "hominem levennam" pro "levi". 12. Item
in Necyomantia "cocionem" pervulgate dicit, quem veteres
"arillatorem" dixerunt. Verba Laberi haec sunt: 13. Sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem, quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo: "emplastrum" enim dixit outheteros, non genere feminino, ut isti novicii semidocti. 14.
Verba ex eo mimo adposui: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |