Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS DECIMUS
    • IX. Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum "susque deque".
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IX. Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum "susque deque".

1. "Susque deque fero" aut "susque deque sum" aut "susque deque habeo" - his enim omnibus modis dicitur - verbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam;

2. sed facilius reperias, qui id verbum ostentent, quam qui intellegant. Ita plerique nostrum, quae remotiora verba invenimus, dicere ea properamus, non discere.

3. Significat autem "susque deque ferre" animo aequo esse et, quod accidit, non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere et propemodum id valet, quod dicitur Graece adiaphorein.

4. Laberius in Compitalibus:
nunc tu lentu's, nunc tu susque deque fers;
mater familias tua in lecto adverso sedet,
servos sextantis utitur nefariis
verbis.

5. M. Varro in Sisenna vel de historia: "Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset."

6. Lucilius in tertio:
verum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt,
susque haec deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque;
illud opus durum, ut Setinum accessimus finem:
aigilipoi montes, Aetnae omnes, asperi Athones.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License