Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS DECIMUS
    • V. Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit, vitioso argumento usum amphisbetoumenon anti homologoumenou posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

V. Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit, vitioso argumento usum amphisbetoumenon anti homologoumenou posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque.

1. M. Cicero in dialogo, cui titulus est Laelius vel de amicitia, docere volens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa colendam, sed, quod ipsa per sese plena virtutis honestatisque sit, expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his verbis usus est eaque dicere facit C. Laelium, sapientem virum, qui Publii Africani fuerat amicissimus:

2. "Quid enim? Africanus indigens mei? ne ego quidem illius. Sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse nonnulla, quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit benivolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae. Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus -, sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus."

3. Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus, qui teknichoi appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res, de qua quaereretur; verbisque id vitium Graecis appellat, quod accepisset amphisbetoumenon anti homologoumenou.

4. "Nam beneficos" inquit "et liberales sumpsit ad confirmandum id, quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quaeri et debeat, quisquis liberaliter et benigne facit, qua mente quove consilio benignus liberalisque sit: utrum quia mutuam gratiam speret et eum, in quem benignus sit, ad parem curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an quia natura sit benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum."

5. Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et minime controversa idque "apodixin" vocari dicebat, cum ea, quae dubia aut obscura sunt, per ea, quae ambigua non sunt, inlustrantur.

6. Atque ut ostenderet beneficos liberalesque ad id, quod de amicitia quaereretur, quasi argumentum exemplumve sumi non oportere: "eodem" inquit "simulacro eademque rationis imagine amicitia invicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere non spe aliqua conpendii, set amore et studio honestatis.

7. Poterit enim consimiliter ita dicere: "Namque ut amicitiam non spe utilitatis amplectimur, sic benefici liberalesque non gratiae reciperandae studio esse debemus."

8. Poterit sane" inquit "ita dicere, sed neque amicitia liberalitati neque liberalitas amicitiae praebere argumentum potest, cum de utraque pariter quaeratur."

9. Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam videbatur perite et scienter, sed videlicet eum vocabula rerum vera ignoravisse.

10. Nam "beneficum et liberalem" Cicero appellat, ita ut philosophi appellandum esse censent, non euni, qui, ut ipse ait, beneficia faeneratur, sed qui benigne facit nulla tacita ratione ad utilitates suas redundante.

11. Non ergo obscuro neque ambiguo argumento usus est, sed certo atque perspicuo, siquidem, qui vere beneficus liberalisque est, qua mente bene aut liberaliter faciat, non quaeritur.

12. Aliis enim longe nominibus appellandus est, si, cum talia facit, sui potius quam alterius iuvandi causa facit.

13. Processisset autem argutatori isti fortassean reprehensio, si Cicero ita dixisset: "ut enim benefice liberaliterque facimus, non ut exigamus gratiam"; videretur enim benefice facere etiam in non beneficum cadere posse, si id per aliquam circumstantiam fieret, non per ipsam perpetuae benignitatis constantiam.

14. Sed cum "beneficos liberalesque" dixerit neque alius modi isti sint, quam cuius esse eos supra diximus, inlotis, quod aiunt, pedibus et verbis reprehendit doctissimi viri orationem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License