Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XII. De materiis infamibus, quas Graeci adoxous appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis.1. Infames materias, sive quis mavult dicere inopinabiles, quas Graeci adoxous hypotheseis appellant, et veteres adorti sunt non sophistae solum, sed philosophi quoque, et noster Favorinus oppido quam libens in eas materias se deiciebat vel ingenio expergificando ratus idoneas vel exercendis argutiis vel edomandis usu difficultatibus, 2. sicuti, cum Thersitae laudes quaesivit et cum febrim quartis diebus recurrentem laudavit, lepida sane multa et non facilia inventu in utramque causam dixit eaque scripta in libris reliquit. 3. Sed in febris laudibus testem etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait, qui quartanam passus convaluerit viresque integras recuperaverit, fidelius constantiusque postea valiturum. Atque inibi in isdem laudibus non hercle hac sententiola invenuste lusit: 4.
"versus" inquit "est longo hominum aevo probatus: 5. Quod cum ita sit," inquit "ut in rebus humanis bene aut male vice alterna sit, haec biduo medio intervallata febris quanto est fortunatior, in qua est mia metryia, duo meteres?" |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |