Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS DECIMUS
    • XX. Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmentisque verborum scite modulateque apta exercendi gratia in Latinam orationem versa.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XX. Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmentisque verborum scite modulateque apta exercendi gratia in Latinam orationem versa.

1. Symposium Platonis apud philosophum Taurum legebatur.

2. Verba illa Pausaniae inter convivas amorem vice sua laudantis, ea verba ita prorsum amavimus, ut meminisse etiam studuerimus.

3. Sunt adeo, quae meminimus, verba haec: Pasa gar praxis hode echei; aute eph'hautes prattomene oute kale oute aischra; hoion ho nyn hemeis poioumen, e pinein e aidein e dialegesthai. Ouk esti touton auto kath'hauto kalon ouden, all'en tei prachthei, toiouton apebe; kalos men gar prattomenon kai orthos kalon gignetai, me orthos de aischron; houto de kai to eran, kai ho Eros ou pas estin kalos oude axios enkomiazesthai, all'ho kalos protrepon eran.

4. Haec verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi "heus" inquit "tu, rhetorisce," - sic enim me in principio recens in diatribam acceptum appellitabat existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas venisse - "videsne" inquit "enthymema crebrum et coruscum et convexum brevibusque et rotundis numeris cum quadam aequabili circumactione devinctum?

5. habesne nobis dicere in libris rhetorum vestrorum tam apte tamque modulate compositam orationem? sed hos" inquit "tamen numeros censeo videas hodou parergon.

6. Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad vocularum eius amoenitatem nec ad verborum venustates deversitandum."

7. Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis verbis Latinis adfectandam;

8. atque uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt, quas res cumque audierint viderintve, petulantia, proinde nos ea, quae in Platonis oratione demiramur, non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus. Velut ipsum hoc est, quod ex isdem illis verbis eius effinximus:

9. "Omne" inquit "omnino factum sic sese habet: neque turpe est, quantum in eo est, neque honestum; velut est, quas nunc facimus ipsi res, bibere, cantare, disserere. Nihil namque horum ipsum ex sese honestum est; quali cum fieret modo factum est, tale exstitit: si recte honesteque factum est, tum honestum fit; sin parum recte, turpe fit. Sic amare, sic amor non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit, nos ut honeste amemus."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License