Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
V. Quod Q. Ennius in septimo annali "quadrupes eques" ac non "quadrupes ecus", ut legunt multi, scriptum reliquit.1. Cum Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli familiares eius Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus. 2. Atque ibi tunc Iuliano nuntiatur anagnosten quendam, non indoctum hominem, voce admodum scita et canora Ennii annales legere ad populum in theatro. 3. "Eamus" inquit "auditum nescio quem istum Ennianistam": hoc enim se ille nomine appellari volebat. 4.
Quem cum iam inter ingentes clamores legentem invenissemus - legebat autem
librum ex annalibus Ennii septimum -, hos eum primum versus perperam
pronuntiantem audivimus: 5.
Tum Iulianus egrediens e theatro "quid vobis" inquit "de hoc
anagnosta et de quadrupede eco videtur? sic enim profecto legit: 6. Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris, "quadrupes ecus" dicturum fuisse ac non "quadrupes eques", quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum veterum diligens dubitavit?" 7.
Cumque aliquot eorum, qui aderant, "quadrupes ecus" apud suum quisque
grammaticum legisse se dicerent et mirarentur, quidnam esset "quadrupes
eques", "vellem vos," inquit "optimi iuvenes, tam accurate
Q. Ennium legisse, quam P. Vergilius legerat, qui hunc eius versum secutus in
georgicis suis "equitem" pro "eco" posuit his in versibus: 8. pleraque enim veterum aetas et hominem equo insidentem et equum, qui insideretur, "equitem" dixerunt. 9. Propterea "equitare" etiam, quod verbum e vocabulo "equitis" inclinatum est, et homo eco utens et ecus sub homine gradiens dicebatur. 10. Lucilius adeo, vir adprime
linguae Latinae sciens, "ecum equitare" dicit his versibus: 11. Sed enim contentus" inquit "ego his non fui et, ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, "ecus"ne an "eques" scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reverendae vetustatis, quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius versus inspiciendi gratia conduxi et "eques", non "ecus", scriptum in eo versu inveni." 12. Hoc tum nobis Iulianus et multa alia erudite simul et adfabiliter dixit. Sed eadem ipsa post etiam in pervulgatis commentariis scripta offendimus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |