Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
IX. Quid significet apud M. Catonem verbum "insecenda"; quodque "insecenda" legendum sit quam, quod plerique existimant, "insequenda".1. In libro vetere, in quo erat oratio M. Catonis de Ptolomaeo contra Thermum, sic scriptum fuit: "Sed si omnia dolo fecit omnia avaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo audivimus, supplicium pro factis dare oportet." ... 2. "Insecenda" quid esset, quaeri coeptum. Tum ex his, qui aderant, alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. 3.
Hi duo inter sese dissentiebant. Et grammaticus quidem contendebat
"insequenda" scribendum esse: ""insequenda" enim
scribi" inquit "oportuit, non "insecenda", quoniam
"insequens" significat" ..., traditumque esse
"inseque" quasi "perge dicere" et "insequere",
itaque ab Ennio scriptum in his versibus: 4.
Alter autem ille eruditior nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse
perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse habendam, qui in
commentario, quod fecisset de usu antiquae lectionis, scripserit non
"inseque" apud Ennium legendum, sed "insece"; ideoque a
veteribus, quas "narrationes" dicimus, "insectiones" esse
appellatas; Varronem quoque versum hunc Plauti de Menaechmis: 5.
Ego arbitror et a M. Catone "insecenda" et a Q. Ennio
"insece" scriptum sine "u" littera. Offendi enim in
bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus
est Odyssea, in quo erat versus primus cum hoc verbo sine "u" littera: 6. Illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo. Nam, quod in versu Plautino est: "sectius quam somnia", nihil in alteras partes argumenti habet. 7. Etiamsi veteres autem non "inseque", sed "insece" dixerunt, credo, quia erat lenius leviusque, tamen eiusdem sententiae verbum videtur. 8. Nam et "sequo" et "sequor" et item "secta" et "sectio" consuetudine loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit, origo et ratio utriusque una est. 9.
Doctores quoque et interpretes vocum Graecarum: 10. Sed etiam ipsum illud epe, quod significat verba aut versus, non aliunde esse dictum tradunt quam apo tou hepesthai kai tou eipein. 11. Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque "insectiones" appellitaverunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |