Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER DUODEVICESIMUS
    • XI. Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi, in quibus ea verba sunt, subscripti.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XI. Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi, in quibus ea verba sunt, subscripti.

1. Non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, haudquaquam inerudito.

2. Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum fictionibus, quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.

3. Quae reprehendit autem Caesellius Furiana, haec sunt: quod terram in lutum versam "lutescere" dixerit et tenebras in noctis modum factas "noctescere" et pristinas reciperare vires "virescere", et, quod ventus mare caerulum cum crispicans nitefacit, "purpurat" dixerit, et opulentum fieri "opulescere".

4. Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus haec verba sunt, subdidi:
sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.
Omnia noctescunt tenebris caliginis atrae.
Increscunt animi, virescit volnere virtus.
Sicut fulca levis volitat super aequora classis,
spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
Quo magis in patriis possint opulescere campis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License