Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER DUODEVICESIMUS
    • XII. Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vertere in agendi modum.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XII. Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vertere in agendi modum.

1. Id quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro verbis habentibus patiendi figuram, agentia ponerent ac deinde haec vice inter sese mutua verterent.

2. Iuventius in comoedia:
pallium inquit flocci ut splendeat.
Nonne hoc inpendio venustius gratiusque est quam si diceret "maculetur"?

3. Plautus etiam non dissimiliter:
quid est? - hoc rugat pallium, amictus non sum commode.

4. Itidem Plautus "pulveret" dicit, quod non pulvere impleat, set ipsum pulveris plenum sit:
exi tu, Dave, age, sparge; mundum esse hoc vestibulum volo.
Venus ventura est nostra, non hoc pulveret.

5. In Asinaria quoque "contemples" dicit pro "contempleris": meum caput contemples, si quidem e re consultas tua.

6. Cn. Gellius in annalibus: "Postquam tempestas sedavit, Adherbal taurum immolavit."

7. M. Cato in originibus: "Eodem convenae conplures ex agro accessitavere. Eo res eorum auxit."

8. Varro libris, quos ad Marcellum de lingua Latina fecit: "in priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant"; "mutant" inquit elegantissime pro "mutantur".

9. Potest etiam id quoque ab eodem Varrone in septimo divinarum similiter dictum videri: "Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est animadvertere."

10. Verba autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme veterum scriptis reperiuntur. Ex quibus sunt pauca ista, quae nunc meminimus: "muneror te" pro "munero" et "significor" pro "significo" et "sacrificor" pro "sacrifico" et "adsentior" pro "adsentio" et "faeneror" pro "faenero" et "pigneror" pro "pignero" et alia istiusmodi pleraque, quae, proinde ut in legendo fuerint obvia, notabuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License