Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
Caput VIII...1. Adulescentulus Romae, priusquam Athenas concederem, quando erat a magistris auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium visendi gratia pergebam sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis fruebar. Nec umquam factum est, quotiens eum vidimus loquentemque audivimus, quin rediremus fere cultiores doctioresque. 2. Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius levi quidem de re, sed a Latinae tamen linguae studio non abhorrens. 3. Nam cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod "harenis calentibus" esset usus, tum adludens Fronto "morbo quidem" inquit "cares, sed verbi vitio non cares. Gaius enim Caesar, ille perpetuus dictator, Cn. Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est, vir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi? in libris, quos ad M. Ciceronem de analogia conscripsit, "harenas" vitiose dici existimat, quod "harena" numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque "caelum" neque "triticum"; 4. contra autem "quadrigas", etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat sicut "arma" et "moenia" et "comitia" et "inimicitias", nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres." 5. "De "caelo"" inquit ille "et "tritico" non infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de "armis" et "moenibus" et "comitiis", quin figura multitudinis perpetua censeantur; 6.
videbimus autem potius de "inimicitiis" et "quadrigis". Ac
fortassean de "quadrigis" veterum auctoritati concessero,
"inimicitiam" tamen, sicuti "inscientiam" et "inpotentiam"
et "iniuriam", quae ratio est, quamobrem C. Caesar vel dictam esse a
veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae
decus, "deliciam" quoque henikos dixerit pro deliciis? 7. Tunc prolato libro de analogia primo verba haec ex eo pauca memoriae mandavi. 8. Nam cum supra dixisset neque "caelum" "triticum"ve neque "harenam" multitudinis significationem pati, "num tu" inquit "harum rerum natura accidere arbitraris, quod "unam terram" ac "plures terras" et "urbem" et "urbes" et "imperium" et "imperia" dicamus, neque "quadrigas" in unam nominis figuram redigere neque "harenam" in multitudinis appellationem convertere possimus?" 9. His deinde verbis lectis ibi Fronto ad illum poetam "videturne tibi" inquit "C. Caesar de statu verbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse?" 10. Tunc permotus auctoritate libri poeta: "si a Caesare" inquit "ius provocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro provocassem. Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus, ut dicas, quam esse causam vitii putes et in "quadriga" dicenda et in "harenis"." 11. Tum Fronto ita respondit: ""Quadrigae" semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti "quadrigae" quasi "quadriiugae" vocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem. 12. Eandemque rationem habet "harena", sed in specie dispari; nam cum "harena" singulari numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite "harenae" dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo. Sed haec ego" inquit "dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Caesaris, viri docti, opinionem aparamytheton destituerem. 13. Nam cur "caelum" semper henikos dicatur, "mare" et "terra" non semper, et "pulvis", "ventus" et "fumus" non semper, cur "indutias" et "caerimonias" scriptores veteres nonnumquam singulari numero appellaverint, "ferias" et "nundinas" et "inferias" et "exsequias" numquam, cur "mel" et "vinum" atque id genus cetera numerum multitudinis capiant, "lac" non capiat, quaeri, inquam, ista omnia et enucleari et extundi ab hominibus negotiosis in civitate tam occupata non queunt. 14. Quin his quoque ipsis, quae iam dixi, demoratos vos esse video alicui, opinor, negotio destinatos. 15. Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite, an "quadrigam" et "harenas" dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis vel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius." 16. Haec quidem Fronto requirere nos iussit vocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis veterum libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus verbis exerceret. 17. Quod unum ergo rarissimum videbatur, invenimus "quadrigam" numero singulari dictam in libro saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus. 18. "Harenas" autem plethyntikos dictas minore studio quaerimus, quia praeter C. Caesarem, quod equidem meminerim, nemo id doctorum hominum dedit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |