Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER UNDEVICESIMUS
    • Caput X ...
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput X ...

1. Memini me quodam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium pedes tunc graviter aegrum ire et visere. Atque ubi introducti sumus, offendimus eum cubantem in scimpodio Graeciensi circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus viris.

2. Adsistebant fabri aedium complures balneis novis moliendis adhibiti ostendebantque depictas in membranulis varias species balnearum.

3. Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque veris, interrogavit, quantus esset pecuniae sumptus ad id totum opus absolvendum,

4. cumque architectus dixisset necessaria videri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis "et praeterpropter" inquit "alia quinquaginta".

5. Tum Fronto dilatis sermonibus, quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum, qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter necessaria, eum interrogavit, quid significaret verbum "praeterpropter".

6. Atque ille amicus "non meum" inquit "hoc verbum est, sed multorum hominum, quos loquentis id audias;

7. quid autem id verbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est", ac simul digito demonstrat grammaticum haud incelebri nomine Romae docentem.

8. Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus "quaerimus" inquit "quod honore quaestionis minime dignum est.

9. Nam nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam ... notius."

10. At enim Fronto iam voce atque vultu intentiore "itane," inquit "magister, dehonestum tibi deculpatumque hoc verbum videtur, quo et M. Cato et M. Varro et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt?"

11. Atque ibi Iulius Celsinus admonuit in tragoedia quoque Enni, quae Iphigenia inscripta est, id ipsum, de quo quaerebatur, scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.

12. Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. In eius tragoediae choro inscriptos esse hos versus legimus:
otio qui nescit uti,
plus negoti habet quam, cum est negotium, in negotio.
Nam cui, quod agat, institutum in otio est negotium,
id agit, id studet, ibi mentem atque animum delectat suum;
otioso in otio animus nescit quid velit.
Hoc idem est; em neque domi nunc nos nec militiae sumus:
imus huc, hinc illuc; cum illuc ventum est, ire illinc lubet.
incerte errat animus, praeterpropter vitam vivitur.

13. Hoc ubi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem "audistine," inquit "magister optime, Ennium tuum dixisse "praeterpropter" et cum sententia quidem tali, quali severissimae philosophorum esse obiurgationes solent? petimus igitur, dicas, quoniam de Enniano iam verbo quaeritur, qui sit remotus huiusce versus sensus:
incerte errat animus, praeterpropter vitam vivitur."

14. Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius riderent, exsurgit et abiens "tibi," inquit "Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores audiant ac discant." Atque ita omnes relicta ibi quaestione verbi consurreximus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License