Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER UNDEVICESIMUS
    • Caput XIV ...
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XIV ...

1. Aetas M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia viros paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium, quibus humanitas erudita est, columina habuit M. Varronem et P. Nigidium.

2. Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur,

3. Nigidianae autem commentationes non proinde in volgus exeunt, et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est.

4. Sicuti sunt, quae paulo ante legimus in commentariis eius, quos grammaticos inscripsit, ex quibus quaedam ad demonstrandum scripturae genus exempli gratia sumpsi.

5. Nam cum de natura atque ordine litterarum dissereret, quas grammatici "vocales" appellant, verba haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem:

6. ""a" et "o" semper principes sunt, "i" et "u" semper subditae, "e" et subit et praeit; praeit in "Euripo", subit in "Aemilio". Si quis putat praeire "u" in his: "Valerius", "Vennonius", "Volusius", aut "i" in his: "iampridem", "iecur", "iocus", "iucundum", errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt."

7. Item ex eodem libro verba haec sunt: "Inter litteram "n" et "g" est alia vis, ut in nomine "anguis" et "angari" et "ancorae" et "increpat" et "incurrit" et "ingenuus". In omnibus enim his non verum "n", sed adulterinum ponitur. Nam "n" non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret."

8. Alio deinde in loco ita scriptum: "Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae, qui "ei" ex "e" et "i"; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License