Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VI. Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius dicere, "habeo curam vestri", an "vestrum".1. Percontabar Apollinarem Sulpicium, cum eum Romae adulescentulus sectarer, qua ratione diceretur "habeo curam vestri" aut "misereor vestri" et iste casus "vestri" eo in loco quem videretur habere casum rectum. 2. Is hic mihi ita respondit: "Quaeris" inquit "ex me, quod mihi quoque est iamdiu in perpetua quaestione. Videtur enim non "vestri" oportere dici, sed "vestrum", sicuti Graeci locuntur: epimeloumai hymon, kedomai hymon, in quo loco hymon aptius "vestrum" dicitur quam "vestri" et habet casum nominandi, quem tu "rectum" appellasti, "vos". 3. Invenio tamen" inquit
"non paucis in locis "nostri" atque "vestri" dictum,
non "nostrum" aut "vestrum". L. Sulla rerum gestarum libro
secundo: 4. Terentius in Phormione: 5. Afranius in togata: 6. Et Laberius in Necyomantia: 7. "Dubium porro" inquit "non est, quin eodem haec omnia casu dicantur: "nostri paenitet," "nostri oblitus est", "nostri misertus est", quo dicitur: "mei paenitet", "mei misertus est", "mei oblitus est". 8. "Mei" autem casus interrogandi est, quem "genetivum" grammatici vocant, et ab eo declinatur, quod est "ego"; huius deinde plurativum est "nos". ["Tui" aeque declinatur ab eo, quod est "tu"; huius itidem plurativum est "vos".] 9.
Sic namque Plautus declinavit in Pseudolo in hisce versibus: 10. Itaque si dicere velis "patrem mei" pro "patrem meum", quo Graeci modo ton patera mou dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit "labori mei" pro "labori meo". 11. Haec autem ipsa ratio est in numero plurativo, qua Gracchus "misereri vestrum" dixit et qua M. Cicero "contentio vestrum" et "contentione nostrum" dixit quaque item ratione Quadrigarius in annali undevicesimo verba haec posuit: "C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicae miserebitur!" Cur igitur Terentius "paenitet nostri", non "nostrum", et Afranius "nostri miseritus est", non "nostrum"? 12.
Nihil hercle" inquit "mihi de ista re in mentem venit, nisi
auctoritas quaedam vetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis.
Nam sicuti multifariam scriptum est "vestrorum" pro
"vestrum", ut in Plauti Mostellaria in hoc versu: 13. Sed procul dubio, qui rectissime loqui volet, "vestrum" potius dixerit quam "vestri". 14. Et idcirco inportunissime" inquit "fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt. Nam cum ita in Catilina scriptum esset: "Saepe maiores vestrum miseriti plebis Romanae", "vestrum" obleverunt et "vestri" superscripserunt. Ex quo in plures libros mendae istius indoles manavit." 15. Haec memini mihi Apollinarem dicere, eaque tunc ipsa, ita ut dicta fuerant, notavi. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |