Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • XXII. An qui causas defendit, recte Latineque dicat "superesse se" is, quos defendit; et "superesse" proprie quid sit.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXII. An qui causas defendit, recte Latineque dicat "superesse se" is, quos defendit; et "superesse" proprie quid sit.

1. Inroboravit inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur "hic illi superest", cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere.

2. Atque id dicitur non in compitis tantum neque in plebe volgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia.

3. Qui integre autem locuti sunt, magnam partem "superesse" ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum.

4. Itaque M. Varro in satura, quae inscripta est nescis quid vesper vehat, "superfuisse" dicit immodice et intempestive fuisse.

5. Verba ex eo libro haec sunt: "In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint biopsele et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse."

6. Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi advocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque, quae agebatur, non attingeret. Tunc praetorem ei, cuia res erat, dixisse advocatum eum non habere, et cum is, qui verba faciebat, reclamasset: "ego illi V. C. supersum", respondisse praetorem festiviter: "tu plane superes, non ades".

7. M. autem Cicero in libro, qui inscriptus est de iure civili in artem redigendo, verba haec posuit: "nec vero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit." In quo loco "superfuit" significare videtur "supra fuit et praestitit superavitque maiores suos doctrina sua superfluenti tamen et nimis abundanti": disciplinas enim Tubero stoicas dialecticas percalluerat.

8. In libro quoque de republica secundo id ipsum verbum Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro haec sunt: "Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis, omnes te rogamus."

9. Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, "superesse" non simplici ratione dici tam Latine quam Graece: Graecos enim perisson in utramque partem ponere, vel quod supervacaneum esset ac non necessarium, vel quod abundans nimis et afluens et exuberans;

10. sic nostros quoque veteres "superesse" alias dixisse pro superfluenti et vacivo neque admodum necessario, ita, ut supra posuimus, Varronem dicere, alias ita, ut Cicero dixit, pro eo, quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret, quam esset satis.

11. Qui dicit ergo "superesse se" ei, quem defendit,

12. nihil istorum vult dicere, sed nescio quid aliud indictum inscitumque dicit ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in georgicis ita scripsit: primus ego in patriam mecum, modo vita supersit.
Hoc enim in loco Vergilius akyroteron eo verbo usus videtur, quod "supersit" dixit pro "longinquius diutiusque adsit",

13. illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius:
florentisque secant herbas fluviosque ministrant
farraque, ne blando nequeat superesse labori;
significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.

14. An autem "superesse" dixerint veteres pro "restare et perficiendae rei deesse", quaerebamus.

15. Nam Sallustius in significatione ista non "superesse", sed "superare" dicit. Verba eius in Iugurtha haec sunt: "Is plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exsequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus astricto superaverant."

16. Sed invenimus in tertio Enni annalium in hoc versu:
inde sibi memorat unum super esse laborem,
id est relicum esse et restare, quod, quia id est, divise pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse videatur, sed duae.

17. Cicero autem in secunda Antonianarum, quod est relicum, non "superesse", sed "restare" dicit.

18. Praeter haec "superesse" invenimus dictum pro "superstitem esse".

19. Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum et in epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem verbis his: "Nam neque deesse reipublicae volo neque superesse", per quod significat, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere.

20. In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum est in his versibus, qui sunt eius comoediae primi:
sicut tuum vis unicum gnatum tuae
superesse vitae sospitem et superstitem.

21. Cavenda igitur est non inproprietas sola verbi, sed etiam pravitas ominis, si quis senior advocatus adulescenti "superesse se" dicat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License