Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VI. Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe id dicunt, respondeatur.1.
Nonnulli grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut
sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt,
reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus: 2. "Vexasse" enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint. 3.
Item aliud huiuscemodi reprehendunt: 4.
Item aliud verbum culpaverunt: 5. Sed de verbo "vexasse" ita responderi posse credo: "Vexasse" grave verbum est factumque ab eo videtur, quod est "vehere", in quo inest vis iam quaedam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui vehitur. "Vexare" autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur, sicuti "taxare" pressius crebriusque est quam "tangere", unde id procul dubio inclinatum est, et "iactare" multo fusius largiusque est quam "iacere", unde id verbum traductum est, et "quassare" quam "quatere" gravius violentiusque est. 6. Non igitur, quia volgo dici solet "vexatum esse" quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est. 7. M. Catonis verba sunt ex oratione, quam de Achaeis scripsit: "Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret"; "vexatam" Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat, quod in eo tempore Italia non perpessa sit; 8. M. Tullius IV. in Verrem: "Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur." 9. De "inlaudato" autem
duo videntur responderi posse. Unum est eiusmodi: Nemo quisquam tam efflictis
est moribus, quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid, quod laudari queat. Unde
hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est: 10. Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is "inlaudatus" est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae privatio "inculpatum" facit. "Inculpatus" autem instar est absolutae virtutis; "inlaudatus" quoque igitur finis est extremae malitiae. 11.
Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare
ampliter solet. Hoc enim est: 12. Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: Horos tou megethous ton hedonon pantos tou algountos hypexaireis. 13. Eadem ratione idem Vergilius "inamabilem" dixit Stygiam paludem. 14. Nam sicut "inlaudatum" kata steresin laudis, ita "inamabilem" kata amoris steresin detestatus est. 15. Altero modo "inlaudatus" ita defenditur: 16. "Laudare" significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor "laudari" dicitur, quod est nominari. 17. "Inlaudatus" autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, 18. sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est, uti nomen eius, qui templum Dianae Ephesi incenderat, ne quis ullo in tempore nominaret. 19. Tertium restat ex his, quae reprehensa sunt, quod "tunicam squalentem auro" dixit. 20. Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. "Squalere" enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur. 21. Quam rem et alii et hic quidem
poeta locis aliquot demonstrat: 22. iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis horrebat squamis. 23. Accius in Pelopidis ita scribit: eius serpentis squamae squalido auro et purpura pertextae. 24. Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id "squalere" dicebatur. 25. Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium "squalor" appellatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam "squalor" de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |