1. Soloecismus
est vitium in contextu partium orationis contra regulam artis grammaticae
factum. Inter soloecismum et barbarismum hoc interest, quod
soloecismus discrepantes aut inconsequentes in se dictiones habet, barbarismus
autem in singulis verbis fit scriptis vel pronuntiatis, quamquam multi errant,
qui putant etiam in una parte orationis fieri soloecismum, si aut demonstrantes
virum hanc dicamus, aut feminam hunc; aut interrogati quo pergamus respondeamus
Romae; aut unum salutantes salvete dicamus, cum utique praecedens demonstratio
vel interrogatio vel salutatio vim contextae orationis obtineat. Multi etiam
dubitaverunt, scala, quadriga, scopa soloecismus an barbarismus esset, cum
scilicet id genus dictionis barbarismum esse vel ex ipsius vitii definitione
facile possit agnosci.
2.
Soloecismus fit duobus modis, aut per partes orationis aut per accidentia
partibus orationis. Per
partes orationis fiunt soloecismi, cum alia pro alia ponitur, ut «torvumque
repente clamat»1 pro torve: nomen pro adverbio positum est. Fit et in
eadem parte orationis hoc vitium, cum ipsa pro se non in loco suo neque ut
convenit ponitur, ut «cui tantum de te licuit»2 pro in te, et «apud
amicum eo» pro ad amicum, et «intro sum» pro «intus sum», et «foris exeo» pro
foras. Per accidentia partibus orationis tot modis fiunt soloecismi, quot sunt
accidentia partibus orationis. Sed ex his propter conpendium exempli causa
perpauca monstrabimus. Nam per qualitates nominum fiunt soloecismi, sicut
hauriat hunc oculis ignem
crudelis ab alto Dardanus3
pro Dardanius; proprium nomen
pro appellativo posuit: per genera, sicut «validi silices» et «amarae
cortices»4 et «collus collari caret»; per numeros, sicut »pars in
frusta secant»5 pro secat: per conparationem, sicut
respondit Iuno Saturnia sancta
dearum6
pro sanctissima: per casus,
sicut
urbem quam statuo vestra
est7
pro «urbs quam statuo»; per
modos verborum, sicut
itis, paratis arma quam primum,
viri
pro «ite parate»; indicativum
modum pro imperativo posuit; per significationes, sicut
spoliantur eos et corpora nuda
relinquunt
pro spoliant; per tempora, sicut
ceciditque superbum Ilium et
omnis humo fumat Neptunia Troia8
pro «cecidit et fumavit»: per
personas, sicut
Danai,
qui parent Atridis, quam primum arma sumite
pro «qui paretis sumite»; per
adverbia, sicut «intus eo» pro intro, et «foras sto» pro foris, et «Italia
venio» et «ad Romam pergo», cum praepositio nomini separatim addenda sit, non
adverbio; per praepositiones, cum alia pro alia ponitur aut necessaria
subtrahitur; alia pro alia ponitur, ut «sub lucem» pro «ante lucem»; necessaria
subtrahitur, ut
silvis
te, Tyrrene, feras agitare putasti9
pro
«in silvis»; per coniunctiones, sicut «subiectisque urere flammis»10 pro
subiectisve; et «autem fieri non debet», cum dicendum sit «fieri autem non
debet». Fiunt praeterea
soloecismi pluribus modis, quos reprehendendo potius quam imitando possumus
adnotare. Soloecismus in prosa oratione, in poemate schema nominatur.
|