Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aelius Donatus
De solecismo

IntraText CT - Text

  • De solecismo

Click here to show the links to concordance

De solecismo

1. Soloecismus est vitium in contextu partium orationis contra regulam artis grammaticae factum. Inter soloecismum et barbarismum hoc interest, quod soloecismus discrepantes aut inconsequentes in se dictiones habet, barbarismus autem in singulis verbis fit scriptis vel pronuntiatis, quamquam multi errant, qui putant etiam in una parte orationis fieri soloecismum, si aut demonstrantes virum hanc dicamus, aut feminam hunc; aut interrogati quo pergamus respondeamus Romae; aut unum salutantes salvete dicamus, cum utique praecedens demonstratio vel interrogatio vel salutatio vim contextae orationis obtineat. Multi etiam dubitaverunt, scala, quadriga, scopa soloecismus an barbarismus esset, cum scilicet id genus dictionis barbarismum esse vel ex ipsius vitii definitione facile possit agnosci.

2. Soloecismus fit duobus modis, aut per partes orationis aut per accidentia partibus orationis. Per partes orationis fiunt soloecismi, cum alia pro alia ponitur, ut «torvumque repente clamat»1 pro torve: nomen pro adverbio positum est. Fit et in eadem parte orationis hoc vitium, cum ipsa pro se non in loco suo neque ut convenit ponitur, ut «cui tantum de te licuit»2 pro in te, et «apud amicum eo» pro ad amicum, et «intro sum» pro «intus sum», et «foris exeo» pro foras. Per accidentia partibus orationis tot modis fiunt soloecismi, quot sunt accidentia partibus orationis. Sed ex his propter conpendium exempli causa perpauca monstrabimus. Nam per qualitates nominum fiunt soloecismi, sicut

hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus3

pro Dardanius; proprium nomen pro appellativo posuit: per genera, sicut «validi silices» et «amarae cortices»4 et «collus collari caret»; per numeros, sicut »pars in frusta secant»5 pro secat: per conparationem, sicut

respondit Iuno Saturnia sancta dearum6

pro sanctissima: per casus, sicut

urbem quam statuo vestra est7

pro «urbs quam statuo»; per modos verborum, sicut

itis, paratis arma quam primum, viri

pro «ite parate»; indicativum modum pro imperativo posuit; per significationes, sicut

spoliantur eos et corpora nuda relinquunt

pro spoliant; per tempora, sicut

ceciditque superbum Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia8

pro «cecidit et fumavit»: per personas, sicut

Danai, qui parent Atridis, quam primum arma sumite

pro «qui paretis sumite»; per adverbia, sicut «intus eo» pro intro, et «foras sto» pro foris, et «Italia venio» et «ad Romam pergo», cum praepositio nomini separatim addenda sit, non adverbio; per praepositiones, cum alia pro alia ponitur aut necessaria subtrahitur; alia pro alia ponitur, ut «sub lucem» pro «ante lucem»; necessaria subtrahitur, ut

silvis te, Tyrrene, feras agitare putasti9

pro «in silvis»; per coniunctiones, sicut «subiectisque urere flammis»10 pro subiectisve; et «autem fieri non debet», cum dicendum sit «fieri autem non debet». Fiunt praeterea soloecismi pluribus modis, quos reprehendendo potius quam imitando possumus adnotare. Soloecismus in prosa oratione, in poemate schema nominatur.




1 Aeneid 7.399.

2 Aeneid 6.502.

3 Aeneid 4.661.

4 Bucol. 6.62.

5 Aeneid 1.212.

6 Ennius annal. 1.65.

7 Aeneid 1.573.

8 Aeneid 3.2.

9 Aeneid 11.686.

10 Aeneid 2.37.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License