|
Praefatio
Tropus est dictio translata a
propria significatione ad non proprium similitudinem ornatus necessitatisve
causa. Sunt autem tropi tredecim: metaphora, catachresis, metalepsis,
metonymia, antonomasia, epitheton, synecdoche, onomatopoeia, periphrasis,
hyperbaton, hyperbole, allegoria, homoeosis.
1. Metaphora
est rerum verborumque translatio. Haec fit modis quattuor, ab animali ad
animale, ab inanimali ad inanimale, ab animale ad inanimale, ab inanimali ad
animale: ab animali ad animale, ut
Tiphyn aurigam celeris fecere
carinae;
nam et auriga et gubernator
animam habent: ab inanimali ad inanimale, ut «ut pelagus tenuere rates»; nam et
naves et rates animam non habent: ab animali ad inanimale, ut
Atlantis cinctum assidue cui
nubibus atris piniferum caput;
nam ut haec animalis
sunt, ita mons animam non habet, cui membra bominis ascribuntur: ab
inanimali ad animale, ut «si tantum pectore robur Concipis»; nam ut robur
animam non habet, sic utique Turnus, cui haec dicuntur, animam habet. Scire autem
debemus esse metaphoras alias reciprocas, alias partis unius.
2. Catachresis est usurpatio
nominis alieni, ut parricidam dicimus qui occiderit fratrem, et piscinam
quac pisces non habet. haec enim nisi extrinsecus sumerent, suum vocabulum non
haberent.
3. Metalepsis est dictio
gradatim pergens ad id quod ostendit, ut «speluncis abdidit atris» et
post
aliquot mea regna videns mirabor aristas.
4. Metonymia est [dictio]
quaedam veluti transnominatio. Huius multae sunt species. aut enim per id quod
continet id quod continetur ostendit, ut «nunc pateras libate Iovi»; aut
contra, ut «vina coronant»; aut per inventorem id quod inventum est [ostendit],
ut
sine
Cerere et Libero friget Venus;
aut
contra, ut
vinum
precamur, nam hic deus praesens adest.
haec
exempli causa diligentibus posita etiam reliqua demonstrabunt.
5. Antonomasia est
significatio vice nominis posita, quae fit modis tribus: ab animo, a corpore,
extrinsecus: ab animo, ut «magnanimusque Anchisiades»; a corpore, ut «ipse
arduus altaque pulsat Sidera»; extrinsecus, ut
infelix
puer atque impar congressus Achilli.
6. Epitheton est praeposita
dictio proprio nomini. Nam antonomasia vicem nominis sustinet, epitheton
numquam est sine nomine, ut «dira Celaeno» et «dia Camilla». Fit etiam
epitheton modis tribus: ab animo, a corpore, extrinsecus. His duobus tropis vel
vituperamus aliquem vel ostendimus vel ornamus.
7. Synecdoche est significatio
pleni intellectus capax, cum plus minusve pronuntiat. Aut enim a parte totum
ostendit, ut «puppesque tuae pubesque tuorum»; aut contra, ut «ingens a vertice
pontus in puppim ferit» et «fontemque ignemque ferebant». Meminisse autem debemus, cum fit a parte
totum, ab insigni parte faciendum.
8.
Onomatopoeia est nomen de sono factum, ut tinnitus aeris, clangor tubarum.
9. Periphrasis
est circumlocutio, quae fit aut ornandae rei causa, quae pulchra est aut,
vitandae, quae turpis est, ut
et
iam prima novo spargebat lumine terras
et
cetera et «nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo» et cetera.
10. Hyperbaton est transcensio
quaedam verborum ordinem turbans, cuius species sunt quinque: hysterologia,
anastrophe, parenthesis, tmesis, synchysis.
11. Hysterologia vel
hysteroproteron est sententiae cum verbis ordo mutatus, ut
torrere
parant flammis et frangere saxo.
12. Anastrophe
est verborum tantum ordo praeposterus, ut «Italiam con- tra» pro contra
Italiam.
13. Parenthesis est interposita
ratiocinatio divisae sententiae, ut
Aeneas,
neque enim patrius consistere mentem
passus
amor, rapidum ad naves praemittit Achaten.
14. Tmesis est unius conpositi
aut simplicis verbi sectio, una dictione vel pluribus interiectis, ut «septem
subiecta trioni» pro septemtrioni et »saxo cere comminuit brum» et
Massili portabant iuvenes ad
litora tanas,
hoc
est cerebrum et Massilitanas.
15. Synchysis est hyperbaton ex
omni parte confusum, ut
tris
notus abreptas in saxa latentia torquet, saxa vocant Itali mediis quae in
fluctibus aras.
est
enim ordo hic: tris abreptas notus in saxa torquet, quae saxa in me- diis
fluctibus latentia Itali aras vocant.
16. Hyperbole est dictio fidem
excedens augendi minuendive causa: augendi, ut nive candidior, minuendi,
ut tardior testudine.
17. Allegoria est tropus, quo
aliud significatur quam dicitur, ut
et iam tempus equum fumantia
solvere colla,
hoc
est «carmen finire». Huius species multae sunt, ex quibus eminent septem: ironia,
antiphrasis, aenigma, charientismos, paroemia, sarcasmos, astismos.
a. Ironia est tropus per contrarium quod conatur
ostendens, ut
egregiam
vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus
et
cetera. Hanc nisi gravitas pronuntiationis adiuverit, confiteri videbitur quod
negare contendit.
b. Antiphrasis est unius verbi ironia. ut [bellum lucus el
Parcae] bellum, hoc est minime bellum, et lucus eo quod non luceat, et Parcae
eo quod nulli parcant.
c. Aenigma est obscura sententia per occultam
similitudinem rerum, ut
mater
me genuit, eadem mox gignitur ex me,
cum
significet aquam in glaciem concrescere et ex eadem rursus effluere.
d. Charientismos est tropus, quo dura dictu gratius
proferuntur, ut cum interrogantibus nobis, numquis nos quaesierit, respondetur
«bona fortuna»; exinde intellegitur neminem nos quaesisse.
e. Paroemia est accommodatum rebus temporibusque
proverbium, ut «adversum stimulum calces» et «lupus in fabula».
f. Sarcasmos est plena odio atque hostilis inrisio, ut
en
agros et quam bello, Troiane, petisti, Hesperiam metire iacens.
g. Astismos est tropus multiplex numerosaeque virtutis.
Namque astismos putatur quidquid simplicitate rustica caret et faceta satis
urbanitate expolitum est, ut est illud
qui
Bavium non odit amet tua carmina, Maevi, atque idem iungat vulpes et mulgeat
hircos.
h. Homoeosis est minus notae rei per similitudinem eius
quae magis nota est demonstratio. Huius species sunt tres: icon, parabole,
paradigma.
a. Icon est personarum inter se vel eorum quae personis accidunt conparatio,
ut «os humerosque deo similis».
b. Parabole est rerum genere dissimilium conparatio, ut
qualis
mugitus fugit cum saucius aram taurus
et
cetera.
c. Paradigma est enarratio exempli hortantis aut deterrentis: hortantis, ut
Antenor
potuit mediis elapsus Achivis Illyricos penetrare sinus
et
cetera; deterrentis, ut
at
non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor Ledaeamque Helenam Troianas vexit
ad urbes.
|