|
1. Inspectis
fere omnibus ante me qui in Virgilii opere calluerunt, brevitati admodum
studens quam te amare cognoveram, adeo de multis pauca decerpsi, ut magis
iustam offensionem lectoris exspectem, quod veterum sciens multa transierim,
quam quod paginam compleverim supervacuis. Agnosce igitur saepe in hoc munere
collaticio sinceram vocem priscae auctoritatis. Cum enim liceret usquequaque
nostra interponere, maluimus optima fide, quorum res fuerant eorum etiam verba
servare. Quid igitur adsecuti sumus? Hoc scilicet, ut his adpositis quae sunt
congesta de multis, admixto etiam sensu nostro, plus hic nos pauca praesentia
quam alios alibi multa delectent. Ad hoc etiam illis de quibus probata transtulimus, et
attentionem omnium comparavimus in electis, et fastidium dempsimus cum
relictis. Tu igitur id quod nobis praescripseras utrum processerit specta. Si
enim haec grammatico, ut aiebas, rudi ac nuper exorto viam monstrant ac manum
porrigunt, satis fecimus iussis; si minus, quod a nobis desideraveris, a te
ipse deposces.
Vale.
|