|
1. P.
Vergilius Maro Mantuanus parentibus modicis fuit ac praecipue patre, quem
quidam opificem figulum, plures Magi cuiusdam viatoris initio mercennarium, mox
ob industriam generum tradiderunt, egregiaeque substantiae silvis coemendis et
apibus curandis auxisse reculam.
2. Natus est
Cn. Pompeio Magno M. Licinio
Crasso primum coss. iduum Octobrium die in pago qui Andes dicitur et abest a
Mantua non procul. Praegnans eo mater somniavit enixam se laureum ramum, quem
contactu terrae coaluisse et excrevisse ilico in speciem maturae arboris
refertaeque variis pomis et floribus, ac sequenti luci cum marito rus
propinquum petens ex itinere devertit atque in subiecta fossa partu levata est.
3. Ferunt
infantem ut sit editus neque vagisse et adeo miti vultu fuisse, ut haud dubiam
spem prosperioris geniturae iam tum daret. Et accessit aliud praesagium,
siquidem virga populea more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta
ita brevi evaluit tempore, ut multo ante satas populos adaequavisset, quae
arbor Vergilii ex eo dicta atque etiam consecrata est summa gravidarum ac
fetarum religione suscipientium ibi et solventium vota.
4. Initia
aetatis Cremonae egit usque ad virilem togam, quam XVII anno natali suo accepit
isdem illis consulibus iterum, quibus erat natus, evenitque ut eo ipso die
Lucretius poeta decederet. Sed Vergilius a Cremona Mediolanum et inde paulo
post transiit in urbem.
5. Corpore et
statura fuit grandi, aquilo colore, facie rusticana, valetudine varia; nam
plerumque a stomacho et a faucibus ac dolore capitis laborabat, sanguinem etiam
saepe reiecit. Cibi vinique minimi; libidinis in pueros pronioris, quorum
maxime dilexit Cebetem et Alexandrum, quem secunda Bucolicorum ecloga Alexim
appellat, donatum sibi ab Asinio Pollione, utrumque non ineruditum, Cebetem
vero et poetam.
6. Vulgatum est
consuesse eum et cum Plotia Hieria. Sed
Asconius Pedianus adfirmat, ipsam postea maiorem natu narrare solitam,
invitatum quidem a Vario ad communionem sui, verum pertinacissime recusasse.
Cetera sane vita et ore et animo tam probum constat, ut Neapoli Parthenias
vulgo appellatus sit, ac si quando Romae, quo rarissime commeabat, viseretur in
publico, sectantis demonstrantisque se subterfugeret in proximum tectum. Bona
autem cuiusdam exsulantis offerente Augusto non sustinuit accipere.
7. Possedit
prope centiens sestertium ex liberalitatibus amicorum habuitque domum Romae
Esquiliis iuxta hortos Maecenatianos, quamquam secessu Campaniae Siciliaeque
plurimum uteretur. Parentes iam grandis amisit, ex quibus patrem captum oculis,
et duos fratres germanos, Silonem inpuberem, Flaccum iam adultum, cuius exitum
sub nomine Daphnidis deflet.
8. Inter
cetera studia medicinae quoque ac maxime mathematicae operam dedit. Egit et
causam apud iudices unam omnino nec amplius quam semel: nam et in sermone
tardissimum ac paene indocto similem fuisse Melissus tradidit. Poeticam puer
adhuc auspicatus in Ballistam ludi magistrum ob infamiam latrociniorum
coopertum lapidibus distichon fecit:
«monte sub hoc lapidum tegitur
Ballista sepultus;
nocte die tutum carpe viator iter;»
deinde Catalepton et Priapeia et
Epigrammata et Diras, item Cirim et Culicem, cum esset annorum XXVI. Cuius materia
talis est. Pastor fatigatur aestu; cum sub arbore condormisset et serpens ad
eum proreperet, e palude culex provolavit atque inter duo tempora aculeum fixit
pastori. At ille continuo culicem contrivit et serpentem interemit ac
sepulchrum culici statuit et distichon fecit:
«Parve culex, pecudum custos
tibi tale merenti
funeris officium vitae pro munere reddit.»
9. Scripsit
etiam de qua ambigitur Aetnam. Mox cum res Romanas incohasset, offensus materia
ad Bucolica transiit, maxime ut Asinium Pollionem, Alfenum Varum et Cornelium
Gallum celebraret, quia in distributione agrorum, qui post Philippensem
victoriam veteranis triumvirorum iussu trans Padum dividebantur, indemnem se
praestitissent. Deinde Georgica in honorem Maecenatis <SCRIPSIT>, qui sibi
mediocriter adhuc noto opem tulisset adversus veterani cuiusdam violentiam, a
quo in altercatione litis agrariae paulum afuit quin occideretur.
10. Novissime Aeneida
incohavit, argumentum varium ac multiplex et quasi amborum Homeri carminum
instar, praeterea nominibus ac rebus Graecis Latinisque commune, et in quo,
quod maxime studebat, Romanae simul urbis et Augusti origo continetur. Cum
Georgica scriberet, traditur cotidie meditatos mane plurimos versus dictare
solitus ac per totum diem retractando ad paucissimos redigere, non absurde
carmen se ursae more parere dicens et lambendo demum effingere.
11. Aeneida prosa prius
oratione formatam digestamque in XII libros particulatim componere instituit,
prout liberet quidque, et nihil in ordine arripiens. Ac ne quid impetum
moraretur, quaedam inperfecta transmisit, alia levissimis versis veluti fulsit,
quae per iocum pro tibicinibus interponi aiebat ad sustinendum opus, donec
solidae columnae advenirent. Bucolica
triennio, Georgica VII, Aeneida XI perfecit annis.
12. Bucolica eo
successu edidit, ut in scena quoque per cantores crebro pronuntiarentur.
Georgica reverso post Actiacam victoriam Augusto atque Atellae reficiendarum
faucium causa commoranti per continuum quadriduum legit, suscipiente Maecenate
legendi vicem, quotiens interpellaretur ipse vocis offensione. Pronuntiabat
autem cum suavitate et lenociniis miris. Et Seneca tradidit, Iulium Montanum
poetam solitum dicere, involaturum se Vergilio quaedam, si et vocem posset et
os et hypocrisin; eosdem enim versus ipso pronuntiante bene sonare, sine illo
inanes esse mutosque. Aeneidos vixdum coeptae tanta exstitit fama, ut Sextus
Propertius non dubitaverit sic praedicare
«cedite, Romani scriptores,
cedite Grai:
nescio quid maius nascitur Iliade».
13. Augustus
vero - nam forte expeditione Cantabrica aberat - supplicibus atque etiam
minacibus per iocum litteris efflagitabat, ut sibi de Aeneide, ut ipsius verba
sunt, vel prima carminis hypographe vel quodlibet kolon mitteretur. Cui tamen
multo post perfectaque demum materia tres omnino libros recitavit, secundum,
quartum, sextum, sed hunc notabili Octaviae adfectione, quae cum recitationi
interesset, ad illos de filio suo versus
«tu
Marcellus eris»
defecisse
fertur atque aegre focilata. Recitavit et pluribus, sed neque frequenter et ea fere
de quibus ambigebat, quo magis iudicium hominum experiretur. Erotem librarium
et libertum eius exactae iam senectutis tradunt referre solitum, quondam eum in
recitando duos dimidiatos versus complesse ex tempore. Nam cum hactenus haberet
«Misenum
Aeolidem»,
adiecisse
«quo non praestantior alter»,
item
huic
«aere ciere viros»
simili
calore iactatum subiunxisse
«Martemque accendere cantu»,
statimque sibi imperasse ut
utrumque volumini adscriberet.
14. Anno
aetatis quinquagesimo secundo impositurus Aeneidi summam manum statuit in
Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare,
ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret. Sed cum ingressus iter Athenis
occurrisset Augusto ab oriente Romam revertenti destinaretque non absistere
atque etiam una redire, dum Megara vicinum oppidum ferventissimo sole
cognoscit, languorem nactus est eumque non intermissa navigatione auxit ita ut
gravior aliquanto Brundisium appelleret, ubi diebus paucis obiit XI Kal.
Octobr. Cn. Sentio Q. Lucretio coss. Ossa eius Neapolim translata sunt
tumuloque condita qui est via Puteolana intra lapidem secundum, in quo
distichon fecit tale:
«Mantua me genuit, Calabri
rapuere, tenet nunc
Parthenope. Cecini pascua, rura, duces.»
15. Heredes
fecit ex dimidia parte Valerium Proculum fratrem alio patre, ex quarta
Augustum, ex duodecima Maecenatem, ex reliqua L. Varium et Plotium Tuccam, qui
eius Aeneida post obitum iussu Caesaris emendaverunt. De qua re Sulpicii
Carthaginiensis exstant huiusmodi versus:
«iusserat haec rapidis aboleri
carmina flammis
Vergilius, Phrygium quae cecinere ducem.
Tucca vetat Variusque simul; tu, maxime, Caesar,
non sinis et Latiae consulis historiae.
Infelix gemino cecidit prope
Pergamon igni,
et paene est alio Troia cremata rogo.»
16. Egerat cum
Vario, priusquam Italia decederet, ut siquid sibi accidisset, Aeneida
combureret; at is facturum se pernegarat; igitur in extrema valetudine assidue
scrinia desideravit, crematurus ipse; verum nemine offerente nihil quidem
nominatim de ea cavit. Ceterum eidem Vario ac simul Tuccae scripta sua sub ea
condicione legavit, ne quid ederent, quod non a se editum esset. Edidit autem
auctore Augusto Varius, sed summatim emendata, ut qui versus etiam inperfectos
sicut erant reliquerit; quos multi mox supplere conati non perinde valuerunt ob
difficultatem, quod omnia fere apud eum hemistichia absoluto perfectoque sunt
sensu, praeter illud:
«quem tibi iam Troia».
17. Nisus
grammaticus audisse se a senioribus aiebat, Varium duorum librorum ordinem
commutasse, et qui tunc secundus erat in tertium locum transtulisse, etiam
primi libri correxisse principium, his versibus demptis:
Ille ego, qui quondam gracili
modulatus avena
carmen, et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano.
18.
Obtrectatores Vergilio numquam defuerunt, nec mirum: nam nec Homero quidem.
Prolatis Bucolicis Numitorius quidam rescripsit Antibucolica, duas modo
eclogas, sed insulsissime parodesas, quarum prioris initium est:
«Tityre, si toga calda tibi est,
quo tegmine fagi?»
sequentis:
«dic mihi, Damoeta: «cuium
pecus» anne Latinum?
Non. Verum Aegonis nostri, sic rure loquuntur».
Alius recitante eo ex Georgicis:
«nudus ara, sere nudus»
subiecit:
«habebis
frigore febrem».
19. Est et adversus
Aeneida liber Carvilii Pictoris, titulo Aeneidomastix. M. Vipsanius a Maecenate
eum suppositum appellabat novae cacozeliae repertorem, non tumidae nec exilis,
sed ex communibus verbis, atque ideo latentis. Herennius tantum vitia eius, Perellius
Faustus furta contraxit. Sed et Q. Octavii Aviti Homoioteton octo volumina quos
et unde versus transtulerit continent. Asconius Pedianus libros, quem contra
obtrectatores Vergiliis scripsit, pauca admodum obiecta ei proponit eaque circa
historiam fere et quod pleraque ab Homero sumpsisset; sed hoc ipsum crimen sic
defendere adsuetum ait: cur non illi quoque eadem furta temptarent? Verum
intellecturos facilius esse Herculi clavam quam Homero versum subripere»; et
tamen destinasse secedere ut omnia ad satietatem malevolorum decideret.
|