|
1.
Quoniam de auctore summatim diximus, de ipso carmine iam dicendum est, quod
bifariam tractari solet, id est ante opus et in ipso opere. Ante opus
titulus causa intentio. Titulus, in quo quaeritur, cuius sit, quid sit; causa,
unde ortum sit et quare hoc potissimum sibi ad scribendum poeta praesumpserit;
intentio, in qua cognoscitur, quid efficere conetur poeta. In ipso opere sane tria spectantur:
numerus ordo explanatio.
2. Quamvis
igitur multa pseudepigrapha, id est falsa inscriptione sub alieno nomine, sint
prolata, ut Thyestes tragoedia huius poetae, quam Varius suo nomine edidit, et
alia huiusmodi, tamen Bucolica liquido Vergilii esse minime dubitandum est,
praesertim cum ipse poeta, tamquam hoc metuens, principium huius operis et in
alio carmine suum esse testatus sit dicendo:
«Carmina qui lusi pastorum
audaxque iuventa,
Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.»
3. Bucolica
autem et dici et recte dici vel hoc indicio probasse suffecerat, quod eodem
nomine apud Theocritum censeantur; verum ratio quoque monstranda est. Tria
genera pastorum sunt, qui aipoloi dicuntur a Graecis, a nobis caprarii; paulo
honoratiores, qui maelonomoi poimenes id est opiliones dicuntur; honoratissimi
et maximi, qui boukoloi, quos bubulcos dicimus. Unde igitur magis decuit
pastorali carmini nomen inponi nisi ab eo gradu, qui fere apud pastores
excellentissimus invenitur?
Causa dupliciter inspici solet,
ab origine carminis et a voluntate scribentis.
4. Originem
autem bucolici carminis alii ob aliam causam ferunt. sunt enim, qui a
Lacedaemoniis pastoribus Dianae primum carmen hoc redditum dicant, cum eidem
deae per bellum, quod toti Graeciae illo tempore Persae inferebant, exhiberi
per virgines de more non posset.
5. Alii ab
Oreste circa Siciliam vago id genus carminis Dianae redditum locuntur, et
redditum per ipsum atque pastores, quo tempore de Scythia Taurica cum sorore
profugerat subrepto numinis simulacro et celato in fasce lignorum, unde
Fascelinam Dianam perhibent nuncupatam, apud cuius aras Orestes per sacerdotem
eiusdem numinis Iphigeniam, sororem suam, a parricidio fuerat expiatus.
6. Alii
Apollini nomiøi, pastorali scilicet deo, qua tempestate Admeto oves paverat;
alii Libero Nympharum et Satyrorum et id genus numinum principi, quibus placet
rusticum carmen; alii Mercurio, Daphnidis patri, pastorum omnium principis et
apud Theocritum et apud hunc ipsum poetam; alii in honorem Panos scribi putant
peculiariter pastoralis dei, item Sileni, Silvani atque Faunorum.
7. Quae cum
omnia dicantur, illud erit probabilissimum bucolicum carmen originem ducere a
priscis temporibus, quibus vita pastoralis exercita, et ideo velut aurei
saeculi speciem in huiusmodi personarum simplicitate cognosci, et merito
Vergilium processurum ad alia carmina non aliunde coepisse nisi ab ea vita,
quae prima in terris fuit. Nam postea rura culta et ad postremum pro cultis et
feracibus terris bella suscepta. Quod
videtur Vergilius in ipso ordine operum suorum voluisse monstrare, cum pastores
primo, deinde agricolas canit et ad ultimum bellatores.
8. Restat, ut,
quae causa voluntatem attulerit poetae Bucolica potissimum conscribendi, con
siderare debeamus: aut enim dulcedine carminis Theocriti ad imitationem eius
illectus est aut ordinem temporum secutus est circa vitam humanam, quod supra
diximus, aut, cum tres modi sint elocutionum, quos charaktæras Graeci vocant,
ischnos qui tenuis, mesos qui moderatus, adros qui validus intellegitur,
9. Credibile
erit Vergilium, qui in omni genere praevaleret, Bucolica ad primum modum,
Georgica ad secundum, Aeneidem ad tertium voluisse conferre.
10. An ideo
potius Bucolica scripsit, ut in eiusmodi poemate, quod et paulo liberius et
magis varium quam cetera est, facultatem haberet captandae Caesaris
indulgentiae repetendique agri, quem amiserat ob hanc causam:
11. Occiso in
curia die [III] Iduum Martiarum C. Caesare cum Augustum Caesarem paene puerum
sibi veterani non abnuente senatu ducem constituissent, exorto civili bello
Cremonenses cum ceteris eiusdem studii adversarios Augusti Caesaris adiuverunt.
12. Unde factum
est, ut, cum victor Augustus in eorum agros veteranos deduci iussisset, non
sufficiente agro Cremonensium Mantuani quoque, in quibus erat etiam poeta Vergilius,
maximam partem finium suorum perderent eo, quod vicini Cremonensibus fuerant.
13. Sed
Vergilius merito carminum fretus et amicitia quorundam potentium centurioni
Arrio cum obsistere ausus esset, ille statim, ut miles, ad gladium manum
admovit. Cumque se in fugam proripuisset poeta, non prius finis persequendi
fuit, quam se in fluvium Vergilius coniecisset atque ita in alteram ripam
enatavisset. Sed postea et per Maecenatem et per triumviros agris dividendis Varum,
Pollionem et Cornelium Gallum fama carminum commendatus Augusto et agros
recepit et deinceps imperatoris familiari amore perfruitus est.
14. Intentio
libri, quem skopon Graeci vocant, in imitatione Theocriti poetae constituitur,
qui Siculus ac Syracusanus fuit. Est intentio etiam in laude Caesaris et
principum ceterorum, per quos in sedes suas atque agros rediit, unde effectus
finisque carminis et delectationem et utilitatem secundum praecepta confecit.
15. Quaeri
solet, cur non ultra quam decem eclogas conscripserit; quod nequaquam mirum
videbitur ei, qui consideraverit varietatem scaenarum pastoralium ultra hunc
numerum non potuisse proferri, praesertim cum ipse poeta circumspectior
Theocrito, ut ipsa res indicat, videatur metuere, ne illa ecloga, quae Pollio
inscribitur, minus rustica iudicetur, cum id ipsum praestarit dicens:
«Sicelides Musae, paulo maiora
canamus,»
et item similiter in aliis
duabus facit.
16. Illud
tenendum esse praedicimus: in Bucolicis Vergilii neque nusquam neque ubique
aliquid figurate dici, hoc est per allegoriam. Vix enim propter laudem Caesaris
et amissos agros haec Vergilio conceduntur, cum Theocritus simpliciter
conscripserit, quem hic noster conatur imitari.
Sequitur id, quod in ipso
carmine tractari solet, id est numerus ordo explanatio.
17. Numerus
eclogarum manifestus est; nam decem sunt, ex quibus propie bucolicae septem
esse creduntur, quod ex his excipiantur Pollio, Silenus et Gallus. Prima igitur
continet conquestionem publicam, privatam gratulationem de agro et dicitur
«Tityrus»; secunda amorem pueri et dicitur «Alexis»; tertia certamen pastorum
et dicitur «Palaemon»; quarta genethliacum et dicitur «Pollio»; quinta
«epitaphion» et dicitur «Daphnis»; sexta metamorphoseis et dicitur «Varus» vel
«Silenus»; septima delectationem pastorum et dicitur «Corydon»; octava amores
diversorum sexuum et dicitur «Damon» vel «pharmaceutria»; nona propriam poetae
conquestionem de amisso agro et dicitur «Moeris»; decima desiderium Galli circa
Volumniam Cytheridem et dicitur «Gallus».
18. Quod ad
ordinem spectat, illud scire debemus: in prima tantum et in ultima ecloga
poetam voluisse ordinem reservare, quando in altera principium constituerit, ut
in Georgicis ait:
«Tityre, te patulae cecini sub
tegmine fagi,»
in altera ostenderit finem,
quippe cum dicat:
«Extremum hunc, Arethusa, mihi
concede laborem.»
19. Verum inter
ipsas eclogas naturalem consertumque ordinem nullum esse certissimum est. Sed
sunt qui dicant initium bucolici carminis non «Tityre» esse, sed
«Prima Syracusio dignata est
ludere versu.»
20. Superest
explanatio, quam in ordinem digeremus, cum praedixerimus illud imprimis
tenendum esse: bucolicum poema usque adeo ab heroico charactere distare, ut
versus quoque huius carminis suas quasdam caesuras habeant et suis legibus
distinguantur.
21. Nam cum
tribus his probetur metrum: caesura scansione modificatione, non erit bucolicus
versus, nisi in quo et primus pes partem orationis absolverit et tertius
trochaeus fuerit in caesura et quartus pes dactylus magis quam spondeus partem
orationis terminaverit, quintus et sextus pes cum integris dictionibus fuerint,
quod tamen Vergilius a Theocrito saepe servatum victus operis difficultate
neglexit, in solo principio incertum industria sive casu bucolico versu posito.
22. Nam
«Tityre» dactylus per se partem orationis absolvit; «Tityre, tu patulae
recubans» tertium trochaeum circa «re» praepositionem quamvis de composita
dictione conclusit; «Tityre, tu patulae recubans sub [tegmine fagi]» quartum
spondeum pro dactylo cum parte orationis exhibuit; «tegmine fagi» integrum
comma perfecit, cuius rei diligentiam licet in Theocriti multis versibus admirari.
|