Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Tertullianus?)
De execrandis gentium diis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II.

Iovem quem vocant quemque putant summum Deum, quando natus est, a constitutione mundi erant ad illum tempus anni ferme tria millia. Hic in Graecia nascitur de Saturno et Ope, et ne a patre interficeretur, aut si fas est dicere, denuo pareretur, Cretam delatus consilio matris in antro Idaeo nutritur, a Cretibus hominibus natis arma quatientibus occultatur, caprae ubera sugit, cuius excoriatae pelle amictus utitur nutricis suae, scilicet a se interfectae: sed tres cincinnos aureos ei assuit centenum boum singulos pretium valentes, sicut meminit auctor eorum Homerus, credere si aequum est. Hic adulta aetate cum patre annis compluribus bellum gessit, superavit, parricidio domum invasit, sorores virgines stupravit, quarum unam in connubio elegit, patrem armis fugavit: caetera autem actus illius scripta sunt. Ex connubiis alienis aut virginibus violatis filios sibi adulteros generavit, pueros ingenuos attaminavit, tyrannico regalique imperio oppressit populos, sine lege.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL