| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Auctor incertus (Tertullianus?) De execrandis gentium diis IntraText CT - Text |
Hunc pater quem Initialem deum fuisse opinantur errantes, celari in insula Creta ignoravit, filius quoque, quem potentiorem deum credunt, fugatum a se patrem latere in Italia nescit. Si erat in caelo, cum non videbat quid in Italia gereretur? Non enim in angulo est terra Italia. Quamquam si fuisset deus, latere eum nihil debebat: latuisse autem ibi, quem Itali Saturnum vocitaverunt, liquido opprobatum est, a cuius latitatione lingua Hesperia Latina nominata est usque in hodiernum: sicut etiam auctor eorum Virgilius meminit.