Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Tertullianus?)
De execrandis gentium diis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V.

E quibus ergo actibus eorum primum tractabimus, de nativitate, de latitatione, de ignorantia, de parricidio, de adulteriis, de obscenis actibus, de rebus non a deo, sed ab hominibus immundissimis et truculentissimis commissis, qui si essent in his temporibus, omnibus legibus rei subiacerent, quae multo iustiores et severiores quam actus illorum. Patrem armis pulsavit, lex Falcidia et Sempronia parricidam in culeo cum feris ligaret, et sorores corrupit, lex Papinia omnibus poenis per singula membra probrum puniret, connubia aliena invasit, lex Iulia adulterum suum capite afficeret, pueros ingenuos attaminavit, lex Cornelia transgressi foederis amissum novis exemplis novi coitus sacrilegum damnaret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL