Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Tertullianus?)
De execrandis gentium diis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI.

Hic nec divinitatem habuisse ostenditur: erat enim homo: latuit eum fuga patris: huic tali homini, tam nefando regi, tam obsceno tamque crudeli dei assignatus est honos ab hominibus, qui utique cum sit in terra natus et per incrementa aetatum adultus, in qua omnia haec mala admisit et modo non sit in ea, quid putatur, nisi mortuus, aut nunquid putat stultus error pennas ei natas in senectute, unde ad caelum volaret? sed possunt et hoc credere orbati sensu homines, si tamen credunt eum cygnum factum esse, ut generaret Castores, et aquilam, ut contaminaret Ganymedem, et taurum, ut violaret Europam, aurum, ut violaret Danaen; et equum, ut generaret Pirithoum; hircum, ut generaret Egyppam de capra, satyrum, ut opprimeret Antiopam, haec quia adulteria spectant, ad quae proni sunt peccatores: ideo facile credunt, ut male facti auctoritates et omnis spurcitiae de ficto deo mutuentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL