| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Auctor incertus (Tertullianus?) De execrandis gentium diis IntraText CT - Text |
Num caetera quae credi possunt actus illius, quae et vera sunt quaeque sine transfiguratione eum aiunt gessisse quam sint inemendata, animadvertunt: ex Semele generat Liberum, ex Latona Apollinem et Dianam, ex Maia Mercurium, ex Alcmena Herculem. At caeteras eius corruptelas quas ipsi confitentur, nolo conscribere, ne rursus foeditas iam sepulta auribus renovetur. Sed horum paucorum mentionem feci, quos deos et ipsos credunt errantes scilicet de incesto patre generatos, adulterinos, supposititios, et Deum videntem aeternum sempiterni numinis praescium futurorum, immensum talibus cum nefandis criminibus diffuderunt.