| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Auctor incertus (Tertullianus?) Adversus omnes haereses IntraText CT - Text |
1. Quorum haereticorum, ut plura praeteream, pauca perstringam. Taceo enim Iudaismi haereticos, Dositheum, inquam Samaritanum, qui primus ausus est prophetas quasi non in spiritu sancto locutos repudiare, taceo Sadducaeos, qui ex huius erroris radice surgentes ausi sunt ad hanc haeresim etiam resurrectionem carnis negare, praetermitto Pharisaeos, qui additamenta quaedam legis adstruendo a Iudaeis divisi sunt, unde etiam hoc accipere ipsum quod habent nomen digni fuerunt, cum his etiam Herodianos, qui Christum Herodem esse dixerunt: ad eos me converto qui ex evangelio haeretici esse voluerunt.
2. Ex quibus est primus omnium Simon Magus, qui in Actis Apostolorum condignam meruit ab apostolo Petro iustamque sententiam. Hic ausus est summam se dicere virtutem, id est summum deum, mundum autem ab angelis suis institutum, ad daemonem se errantem, quid esset sapientia, descendisse quaerendum, apud Iudaeos se in phantasmate dei non passum, sed esse quasi passum.
3. Post hunc Menander discipulus ipsius, similiter magus, eadem dicens quae Simon aeque quicquid se Simon dixerat, hoc se Menander esse dicebat, negans habere posse quemquam salutem, nisi in nomine suo baptizatus fuisset.
4. Secutus est post haec et Saturninus, et hic similiter dicens innascibilem Virtutem, id est deum, in summis et illis infinitis partibus et in superioribus manere, longe autem distantes ab hoc angelos inferiorem mundum fecisse, et quia splendor quidam luminis desursum in inferioribus refulsisset, ad similitudinem illius luminis angelos hominem instituere curasse: hunc super terram iacuisse reptantem; cuius lumen illud et virtutem illam superiorem propter misericordiam scintillam salvam esse, cetera hominis perire: Christum in substantia corporis non fuisse, et phantasmate tantum quasi passum fuisse: resurrectionem carnis nullo modo futuram esse.
5. Postea Basilides haereticus erupit. Hic esse dicit summum deum nomine Abraxan, quo mentem creatam, quam Graece noun appellat; inde verbum; ex illo providentiam, virtutem et sapientiam, ex ipsis inde principatus et potestates et angelos factos, deinde infinitas angelorum editiones et probolas, ab istis angelis trecentos sexaginta quinque caelos institutos, et mundum in honore Abraxae, cuius nomen hunc in se habebat numerum computatum. In ultimis quidem angelis, et qui nunc fecerunt mundum, novissimum ponit Iudaeorum deum, id est deum legis et prophetarum, quem deum negat, sed angelum dicit: huic sortito obtigisse semen Abrahae, atque ideo hunc de terra Aegypto filios IsraÎl in terram Chanaam transtulisse: hunc turbulentiorem prae ceteris angelis, atque ideo et seditiones frequenter et bella concutere, sed et humanum sanguinem fundere: Christum autem non ab hoc, qui fecerit mundum, sed ab illo Abraxa missum, venisse in phantasmate, sine substantia carnis fuisse; hunc passum apud Iudaeos non esse, sed vice ipsius Simonem crucifixum esse; unde nec in eum credendum esse qui sit crucifixus, ne quis confiteatur in Simonem credidisse. Martyria negat esse facienda. Carnis resurrectionem graviter impugnat, negans salutem corporibus repromissam.
6. Alter haereticus Nicolaus emersit. Hic de septem diaconis, qui in Actis Apostolorum allecti sunt, fuit. Hic dicit tenebras in concupiscentia luminis et quidem foeda et obscoena fuisse; ex hac permixtione pudor est dicere quae foetida et immunda sunt. Sunt et cetera obscoena. Aeones enim refert quosdam turpitudinis natos, et complexus et permixtiones execrabiles obscenasque coniunctas, et quaedam ex ipsis adhuc turpiora. Natos praeterea daemones et deos et spiritus septem, et alia satis sacrilega pariter et foeda, quae referre erubescimus, et iam praeterimus. Satis est nobis, quod totam istam haeresim Nicolaitarum Apocalypsis domini gravissima sententiae auctoritate damnavit dicendo Quia hoc tenes, odisti doctrinam Nicolaitarum, quam et ego odi.