Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Tertullianus?)
Adversus omnes haereses

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II.

1. Accesserunt his haeretici etiam illi qui Ophitae nuncupantur. Nam serpentem magnificant in tantum, ut illum etiam ipsi Christo praeferant. Ipse enim, inquiunt, scientiae nobis boni et mali originem dedit. Huius animadvertens potentiam et maiestatem Moyses, inquiunt, aereum posuit serpentem, et quicunque ipsum aspexerunt, sanitatem consecuti sunt. Ipse, aiunt praeterea, Christus in evangelio suo imitatur serpentis ipsius sacram potestatem dicendo, Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. Ipsum introducunt ad benedicenda eucharistia sua.

2. Sed tota istius erroris et scena et doctrina inde fluxit. Dicunt enim de illo summo primario Aeone complures alios Aeones extitisse inferiores, omnibus tamen istis Aeonem antistare cuius sit nomen Ialdabaoth. Hunc autem conceptum esse ex altero Aeone Aeonibus inferioribus permixto, seque postea, cum in superiora voluisset eniti, gravitate materiae permixta sibi non potuisse ad superiora pervenire, in medietate relictum extendisse se totum, effecisse sic caelum.

3. Ialdabaoth tamen inferius descendisse et fecisse sibi filios septem: quem occlusisse superiora dilatatione, ut, quia angeli quae superiora essent scire non possent, ipsum solum deum putarent. Virtutes igitur illas et angelos inferiores hominem fecisse, et quia ab infirmioribus et mediocribus virtutibus institutus esset, quasi vermem iacuisse reptantem; illum vero Aeonem, ex quo Ialdabaoth processisset, invidia commotum scintillam quamdam iacenti homini immisisse, qua excitatus per prudentiam saperet et intelligere posset superiora.

4. Sic rursum Ialdabaoth istum in indignationem conversum ex semetipso edidisse virtutem et similitudinem serpentis, et hanc fuisse virtutem in paradiso, id est istum fuisse serpentem cui Eva quasi filio deo crediderat. Decerpsit, inquiunt, de fructu arboris, atque ideo generi humano scientiam bonorum et malorum contribuit. Christum autem non in substantia carnis fuisse; salutem carnis sperandam omnino non esse.

5. Nec non etiam erupit alia quoque haeresis, quae dicitur Cainaeorum. Et ipsi enim magnificant Cain, quasi ex quadam potenti virtute conceptum, quae operata sit in ipso. Nam Abel ex inferiore virtute conceptum procreatum, et ideo inferiorem repertum. Hi qui hoc adserunt, etiam Iudam proditorem defendunt, admirabilem illum et magnum esse memorantes, propter utilitates quas humano generi contulisse iactatur.

6. Quidam enim ipsorum gratiarum actionem Iudae propter hanc causam reddendam putant. Animadvertens enim, inquiunt, Iudas, quod Christus vellet veritatem subvertere, tradidit illum, ne subverti veritas posset. Et alii sic contra disputant et dicunt. Quia potestates huius mundi nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus pararetur, saluti consulens generis humani tradidit Christum, ut salus, quae impediebatur per virtutes quae obsistebant ne pateretur Christus, impediri omnino non posset, et ideo per passionem Christi non posset salus humani generis retardari.

7. Sed et illa haeresis processit, quae dicitur Sethoitarum. Huius perversitatis doctrina haec est: Duos homines ab angelis constitutos, Cain et Abel, propter hos magnas inter angelos contentiones et discordias extitisse; ob hanc causam illam virtutem quae super omnes virtutes esset, quam matrem pronuntiant, dum Abel interfectum dicerent, voluisse concipi et nasci hunc Seth loco Abelis, ut evacuarentur angeli illi qui duos priores illos homines condidissent, dum hoc semen mundum oritur et nascitur.

8. Permixtiones enim dicunt angelorum et hominum iniquas fuisse, ob quam causam illam virtutem, quam, sicut diximus, pronuntiant matrem, ad vindictam etiam cataclysmum inducere, ut et illud permixtionis semen tolleretur et hoc solum semen, quod esset purum, integrum custodiretur.

9. Sed enim illos, qui seminis illos prioris instituissent, occulte et latenter et ignorante illa matre virtute cum illis octo animabus in arcam misisse, etiam semen Cham, quo semen malitiae non periret, sed cum ceteris conservatum et post cataclysmum terris redditum exemplo ceterorum excresceret et effunderetur et totum orbem et impleret et occuparet. De Christo autem sic sentiunt, ut dicant illum tantummodo Seth, et pro ipso Seth ipsum fuisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL