Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Tertullianus?)
Adversus omnes haereses

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III.

1. Carpocrates praeterea hanc tulit sectam: Unam esse dicit virtutem in superioribus principalem, ex hac prolatos angelos atque virtutes, quos distantes longe a superioribus virtutibus mundum istum in inferioribus partibus condidisse; Christum non ex virgine Maria natum, sed ex semine Ioseph hominem tantummodo genitum, sane prae ceteris iustitiae cultu, vitae integritate meliorem; hunc apud Iudaeos passum, solam animam ipsius in caelo receptam, eo quod et firmior et robustior ceteris fuerit; ex quo colligeret, retentata animarum sola salute, nullas corporis resurrectiones.

2. Post hunc Cerinthus haereticus erupit, similia docens. Nam et ipse mundum institutum esse ab illis dicit; Christum ex semine Ioseph natum proponit, hominem illum tantummodo sine divinitate contendens, ipsam quoque legem ab angelis datam perhibens, Iudaeorum deum non dominum, sed angelum promens.

3. Huius successor Ebion fuit, Cerintho non in omni parte consentiens, quod a deo dicat mundum, non ab angelis factum, et quia scriptum sit, Nemo discipulus super magistrum, nec servus super dominum, legem etiam proponit, scilicet ad excludendum evangelium et vindicandum Iudaismum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL