| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Auctor incertus (Tertullianus?) Adversus omnes haereses IntraText CT - Text |
1. Non defuerunt post hos Marcus quidam et Colarbasus, novam haeresin ex Graecorum alphabeto componentes. Negant enim veritatem sine istis posse litteris inveniri, immo totam plenitudinem et perfectionem veritatis in istis litteris esse dispositam. Propter hanc enim causam Christum dixisse, Ego sum A et W.
2. Denique Iesum Christum descendisse, id est columbam in Iesum venisse; quae Graeco nomine cum peristera pronuntietur, habeat secundum numerum DCCCI. Percurrunt isti W, Y, X, F, U, T, totum usque ad A, B, et computant ogdoadas et decadas. Ita afferre illorum omnes vanitates et ineptum sit et otiosum.
3. Quod tamen non tantum iam vanum, sed etiam periculosum sit, alterum deum fingunt praeter creatorem, Christum in substantia negant carnis fuisse, negant carnis resurrectionem futuram.