Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Tertullianus?)
Adversus omnes haereses

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII.

1. Est praeterea his omnibus etiam Blastus accedens, qui latenter Iudaismum vult introducere. Pascha enim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi XIIII. mensis. Quis autem nesciat quoniam evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum rediget?

2. Accedit his Theodotus haereticus Byzantius, qui posteaquam Christi pro nomine adprehensus negavit, in Christum blasphemare non destitit. Doctrinam enim introduxit qua Christum hominem tantummodo diceret, deum autem illum negaret, ex spiritu quidem sancto natum ex virgine, sed hominem solitarium atque nudum, nulla alia prae ceteris nisi sola iustitiae auctoritate.

3. Alter post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit alteram sectam et ipsum hominem Christum tantummodo dicit ex spiritu sancto ex virgine Maria conceptum pariter et natum, sed hunc inferiorem esse quam Melchisedech, eo quod dictum sit de Christo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Nam illum Melchisedech praecipuae gratiae caelestem esse virtutem, eo quod agat Christus pro hominibus, deprecator et advocatus ipsorum factus. Melchisedech facere pro caelestibus angelis atque virtutibus. Nam esse illum usque adeo Christo meliorem, ut sit, cuius neque initium neque finis comprehensus sit aut comprehendi possit.

4. Sed post hos omnes etiam Praxeas quidam haeresim introduxit, quam Victorinus corroborare curavit. Hic deum patrem omnipotentem Iesum Christum esse dicit, hunc crucifixum passumque contendit et mortuum, praeterea se ipsum sibi sedere ad dexteram suam, cum prophana et sacrilega temeritate proponit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL